Quantum redactiones paginae "Bellum Corinthium" differant

Content deleted Content added
Linea 37:
Anno [[389 a.C.n.]] [[Aegina]]m occupaverunt Lacedaemonii: ab hac insula navibus foederatorum mercatoriis insidiabantur Spartani litoribusque [[Attica (regio Graeciae)|Atticis]].
 
=== De pace ===
Cum satrapae Persici in sollicitudine essent propter renovatum Athenarum imperium maritimum, Thrasybulo classis praefecto, [[Artaxerxes II]] Persarum rex cum duce Lacedaemonio [[Antalcidas|Antalcida]] iniit pactionem ad pacem instituendam; quare saepe haec nominatur '''pax Antalcidae''' seu '''pax Regis'''. Coacti Athenienses minis navalis obsidionis sunt ut pacem conciliarent, qui assensi exeunte anno [[387 a.C.n.]] sunt una cum Corinthiis. Argivi et Thebani invitissimi pacis acciperunt condiciones, solum armorum minis: nam Thebanis denegatum est imperium totius Boeotiae, Argivis autem Corinthus potienda.
 
Ad hoc, omnia foedera inter civitates sunt soluta; omnes Graecae et Aegaeae urbes factae sunt liberae, exceptis Lemno et Imbro et Scyro, quas Artaxerxes Atheniensibus, ut quondam, tradidit. Spartani mandati sunt ut pacis condiciones tuerentur.
 
== Notae ==