Quantum redactiones paginae "Theoria chordarum" differant

Content deleted Content added
Linea 27:
Anno [[1981]] currente, physicus [[russia|russus]] Polyakovius actionem aliam ad describendum bosonicarum chordarum motum proposuit atque cum Nambu-Goto actione classicam aequalitatem recte demonstravit. [[Polyakovii actio]] autem facillime quantifieri potest, Nambu-Goto actio autem perdifficilis. Polyakovianae versionis quantificatio tantum sensuum habeat si [[spatium|spatii]]-[[tempus|temporis]] dimensiones viginti sex sint, attamen nemo theoriam bosonicarum chordarum esse veram theoriam ad describendas naturae veritates hodie censet (infra vide de superchorda). Qua de causa, polyakovianis versionibus theoriae bosonicarum chordarum physici etiamnunc utuntur solum autem dicendi docendique artem et chordarum theoriae praecepta gratia, quia [[discipulus|discipulis]] maxime prodest.
 
===Supersymmetriae superchordaequesuperchordarumque inventio===
 
[[Supersymmetria]] inclusa, theoriae chordarum versio quae nunc '''superchordarum''' appellatur facta est, quae tam [[boson|bosonicas]] quam [[fermion|fermionicas]] particulas minimas in spectro continebat. Tunc, anno [[1974]] physici Schwarz et Scherck theoriam superchordarum esse veram theoriam quanticam gravitatis vis proposuerunt, quia notum erat huius theoriae spectrum habere particulas turbonis duo aequales atque nullae massae, sicut graviton. Paulo autem post, physici censerunt theoriam superchordarum non solum gravitationis vim sed etiam omnes quattuor naturae interactiones, quae sunt [[vis electromagnetica]], [[vis fortis|fortis]], [[vis imbecillis|imbecillis]] et [[vis gravitatis|gravitatis]], describere. Propterea, post GSO (pro physicis Gliozzi, Scherk et Olive) proiectionis patefactionem anno [[1977]] ab omnibus notum erat spectrum superchordarum theoriae secundum [[formalismus RNS|formalismum RNS]] tachium non complectere necnon numerum bosonicarum particularum esse aequalem fermionicis. Haec proprietates omnes in theoria cum spatii-temporis supersymmetria valde desiderabiles sunt.