Quantum redactiones paginae "Iosephus Morabito (mafiosus)" differant

vicificatio
m
(vicificatio)
{{Vicificanda}}
'''Iosephus Morabito''' natus die 15 mensis augusti 1934 in vico Africo in Locride prope Reggium Calabriae est dux famosus societatis criminalis cui nomen '' 'Ndrangheta''.
 
== Biographia ==
Iosephus Morabito, nullis studiis effectis, factus est iam satis iuvenis sodalis societatis criminalis 'Ndranghetta, rapideque propter sollertiam in rebus criminalibus patrandis et propter feritatem quasi innatam, gradus superiores attigit.
 
Etiam connexus habebat cum "''Honorabili Societate''", vulgo ''Mafia'' nuncupata et ut apparuit praecipue cum [[Totò Riina]], uno e crudelissimis mafiosis, qui eum adiuvabat cum clam latitabat.
 
Tam solers erat ad homines interficiendos ut honoraretur titulo ''interfectoris'' ("''u tiradrittu''").
 
Nomen eius inscribebatur in indice latronum maxime detegendorum in Italia, cum mense februario 2004 tandem captus est.
 
== Eius posteritas ==
Tamen post eius prehensionem traditio familiaris non desiit pergere et eius filius Roccus Morabito qui nunc temporis dux est Societatis '''Ndrangheta'' ipse captus est die 27 m. aprilis 2010.
 
6 833

recensiones