Quantum redactiones paginae "Moda" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m r2.6.4) (automaton addit: mr:फॅशन
MARCVS (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 5:
Breviter, moda temporalis est: res hodie gratiosae cras obsolescent. Moda gregalis est: necesse est eum, qui gregi cuidam interesse velit, modam gregalium sequi. Moda normativa est: homines, etsi dissimiles esse velint, tamen simili quodam modo dissimiles esse coguntur.
 
Sunt quidem vestimenta quae in more perseverant, sicut [[Genuenses]] et [[croatafocale Croatum]], quae potius icones culturales quam res modariae sunt.
 
== De psychologia (sociali) modae ==
Linea 13:
 
== De sociologia modae ==
Homines, cum modam sequuntur, non solum societate consuetudineque inter se coniunguntur, sed etiam ex contrario, cum suam faciunt novam quandam modam, hanc communitatem in dubium vocant. Moda igitur in eo a more differt quod brevi mutabilis est; nisi est, non est moda sed mos inveteratus. Rerum modariarum inter homines crebrescendi amplitudo hodie massali alitur consumptione, in qua commendaticia mercium praeconia partes primarias agere videntur. Res modariae eo facilius pervagantur quo minus homines moribus translaticiis cohaerent. Cunctatores vel conservatores morum impetibus modae inaccessiores sunt quam renovatoresnovatores et adscitores ad novas experientias novaque pericula proni, praesenti tempore minus contenti, res aliquatenus novas cupientes, mutationem rerum sperantes, qui ab hominum velut massa se disiungere volunt.
 
Quo plus in vita cotidiana modae alicuius specimina valent, eo facilius etiam in cunctatorum circulos recipiuntur, donec eo quod a primo novum periclitabundumque fuit obsoleto, inveniendum est aliud quid, quo praecursores in nova pericula inclinabiles se a profano vulgo distinguere possint. Ex quo fit, ut moda periodico temporalique circuitu revolvatur et evolvatur. Attamen haec nimis simpliciter dicta sunt. Desiderium enim novitatis praesertim hodie magnopere per domus modarias, sicut [[Chanel]], temperatur et in tempus constituitur. At sunt etiam res modariae, quae certamcertum [[Vitae habitus|vitae habitum]] indicant nec per domus modarias regulantur neque in pulchritudine constant.
 
== Notae ==