Quantum redactiones paginae "Iugerum" differant

Content deleted Content added
m automaton addit: eu:Golde lur, hu:Kataszteri hold
No edit summary
Linea 1:
Apud [[Roma antiqua|Romanos antiquos]] iugerum erat [[Mensurae Romanae|mensura]] [[Area (geometria)|areae]] quae habebat "longitudinem pedum CCXL, latitudinem pedum CXX"<ref>Columella V,1,6</ref>, quod efficiebat 28 800 pedes quadratos vel duos ''actus'' (hodie circiter 0.25 ha). Rursus in ''heredio'' duo iugera et in ''centuria'' ducenta inerant.
 
Rustici Romani agros suos in iugeribus vulgo metiebantur, quae mensura initio erat area quae iugo boum uno die exarari potest<ref>[[Plinius maior|Plinius Maior]] XVIII,3 qui Varronem sequitur.</ref>. Medio aevo quoque iugerum in usu communi esse non destitit, et in nonnullis regionibus Germanicis etiamnunc ([[Theodisce|Theodisce]] ''''Joch'''' = iugum) partim usurpatur. Iam in nonnullis provinciis [[Imperium Romanum|Imperii Romani]] (Hispania) jugerum plane '''iugum''' dicebatur.
==Fontes==
*[[Columella]] libro quinto [[Rei rusticae libri (Columella)|de Re rustica]], capitibus 1-2.