Quantum redactiones paginae "Musica classica" differant

Content deleted Content added
typo
→‎Aetas romantica: illustration
Linea 78:
[[Pantomimus ballationis]] quoque in scaena fuit (nonnumquam in eisdem theatris atque opera), et compositores novam musicam saltationis scripserunt, quae potest etiam sine saltationibus in concentu cantari. [[Petrus Ilyich Tchaikovski]] plures clarissimos pantomimos fecit, ut ''Romeo et Iulietta'' (ex. 9 supra), ''Nucifrangibulus,'' et ''Lacus Cygnorum.''
 
[[Fasciculus:ErlkoenigSchubertManuscriptPage.png|thumb|Pagina manu [[Franciscus Schubert|Schubert]] scripta; incipit carmen ''Der Erlkönig'' (h.e. ''Rex [[Alfus|Alforum]]'') cum verbis a [[Goethe]] scriptis.]]
Forma minoribus quoque compositores usi sunt. Carmina, praecipue in seriebus vel ''[[cyclus|cyclis]],'' [[Franciscus Schubert]] scripsit, ut ''Die schöne Müllerin'' (''Pulchra Pistrix'') et ''Winterreise'' (''Iter Hiemale''); carmina [[Ioannes Brahms]] et [[Hugo Wolf]] etiam clara sunt. Musica pro [[clavile]] floruit, dum instrumentum forma hodierna cepit; praeter [[sonata]]s et [[concentus]] (a [[Beethoven]], [[Schubert]], [[Fridericus Chopin]], [[Tchaikovski]], [[Franciscus Liszt]] scriptos), plures scripserunt carmina parva ''habitus'' dicta.<ref>Theod. ''Charakterstück,'' fr. ''pièce charactéristique''; fortasse ''carmen proprium''?</ref> Inter talia carmina sunt ''Carmina sine verbis'' a [[Felix Mendelssohn-Bartholdy]], carmina lyrica ab [[Eduardus Grieg|Eduardo Grieg]], ''Novelette'' (''Fabulae'') et alia a [[Robertus Schumann|Roberto Schumann]], carmina ad saltationem apta a [[Fridericus Chopin|Chopin]], necnon alia ab aliis scripta.