Quantum redactiones paginae "Historia Albigensis" differant

m
Summarium vacuum
m
m
'''''Hystoria Albigensis''''' (in orthographia classica '''''Historia Albigensis''''') est narratio [[Latine]] scripta de origine et successu [[Expeditio sacra in Albigenses|expeditionis sacrae in Albigenses]] anno [[1208]] iussu [[Innocentius III|Innocentii III]] papae inceptae. [[Petrus (monachus Vallium Cernaii)|Petrus Vallium Cernaii monachus]], historiae auctor, usque ad finem anni [[1218]] ([[Simon IV (comes Montisfortis)|Simone comite Montisfortis]] mense Iunio interfecto) opus produxit (fortasse eo anno ipse mortuus est vel paullo postea) et Innocentio ipso dicavit. Quo die [[16 Iulii]] [[1216]] mortuo, epistula dedicatoria, qua textus incipit, ante hunc diem scripta erat.
 
Opus Innocentio ipso dicatum est; quo die [[16 Iulii]] [[1216]] mortuo, epistula dedicatoria, qua textus incipit, ante hunc diem scripta erat.
 
Petrus comitem Montisfortis valde admiravit eumque "comitem nostrum", "athletam Christi", "militem Christi" nuncupat. Cum Cruce signatis omnino consentivit verboque simplicissimo "''nostri''" designat. [[Cathari|Catharos]] autem odit rationesque ob quas ecclesiam Catholicam reiecerunt minime intellexit.
* 1880 : "Petri, Vallium Sarnaii monachi, Historia Albigensium, et sacri belli in eos suscepti" in ''[[Recueil des historiens des Gaules et de la France]]'' vol. 19 (Lutetiae, 1880) pp. 1-113 {{Ling|Latine}} [http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k50137m/f118 Textus apud Gallica]
* 1926-1939 Pascal Guébin, Ernest Lyon, edd., : ''Petri Vallium Sarnaii monachi Hystoria Albigensis''. Lutetiae: Champion. 3 voll. {{Ling|Latine|Francogallice}}
* 1951 : Pascal Guébin, Henri Maisonneuve, interprr., ''Histoire albigeoise''. Lutetiae {{Ling|Francogallice}}
* 1998 : W. A. Sibly, M. D. Sibly, interprr., ''The history of the Albigensian Crusade: Peter of les Vaux de Cernay's Historia Albigensis''. Woodbridge: Boydell. ISBN 0851158072 {{Ling|Anglice}}