Quantum redactiones paginae "Musica classica" differant

Content deleted Content added
→‎Aetas baroca: about forms and harmony
→‎Aetas baroca: example of figured bass
Linea 58:
Anno fere [[1600]], cum ornamenta et chromatismus magnopere adhibita sunt, [[Aetas baroca (musica)|musica baroca]] inceptum habuit. Primae [[Opera]]e hac aetate in scaena fuerunt; opera, cum [[oratorium|oratorio]] et [[cantata]], forma princeps musicae vocalis barocae fuit. Musica instrumentalis autem novum pondus invenit (id quod iam priore saeculo inceperat); novae formae fuerunt sequentia cantuum ad saltationes aptorum et [[concertus grossus]]. Nulla alia aetas tantas formas, tantos compositores claros, virum tam magnum atque Bach habet.<ref>Secundum Apel, ''Harvard Dictionary,'' s.v. "History of Music"</ref>
 
[[Fasciculus:Figured Bass.png|thumb|[[Bassus figuratus]]: numeri intervalla supra tonum datum nominant. E.g. numerus 8 cum nota [[C (tonus)|C]] [[octavus (musica)|octavum]] significat; 6 et 4 cum nota [[D (tonus)|D]] significant [[B (tonus)|B]], sextum intervallum supra D, et [[G (tonus)|G]], quartum intervallum supra D.]]
Polyphonia in usu manet, praecipue in [[fuga]], genus [[contrapunctus|contrapuncti]] ubi duae, tres, aut plures voces eandem melodiam, non eodem tempore, canunt. Sed genus [[harmonia]]e proprium aetati barocae [[bassus figuratus|basso figurato]] vel [[continuum|continuo]] utitur: [[melodia]] princeps, melodia bassa ei concinens, et harmonia inter eas quasi minoris momenti in [[clavicymbalum|clavicymbalo]] aut instrumentis intensis, fortasse improvisata.