Quantum redactiones paginae "Peregrinatio (religio)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m Nexus discretiva
Linea 10:
'''Peregrinatio ad [[Roma]]m''' apicem habet in visitatione sepulcri apostoli [[Petrus|Petri]], in [[basilica Vaticana]]. Quae peregrinatio etiam dicitur "ad limina Apostolorum", id est, includit visitatio [[Basilica Sancti Pauli extra moenia|basilicae viae Ostiensis]] cum sepulcro apostoli [[Paulus|Pauli]]. Hae duae basilicae dicuntur "[[Basilicae Patriarchales|maiores]]", sicut etiam [[Archibasilica Sanctissimi Salvatoris|basilica Lateranensis]] (cathedralis Urbis et Orbis) et [[Sancta Maria Maior|basilica Sanctae Mariae maior]]. Aliae [[Basilica minor|basilicae minores]] dicuntur ; inter quas [[Basilica Sancti Laurentii extra muros|basilica Sancti Laurentii]], [[Ecclesia Sanctae Crucis in Hierusalem]] et [[Basilica Sancti Sebastiani extra muros|Sancti Sebastiani ad Catacumbas]], additis basilicis maioribus, stationes sunt [[Gyrus septem ecclesiarum|gyri septem ecclesiarum]]. Via principalis quae Romam ducitur est [[via Francigena]].
 
'''[[Peregrinatio ad Compostellam]]''' apicem habet in visitatione sepulcri Apostoli Iacobi, in basilica quae [[Compostella]]e erecta est, in [[Gallaecia (Communitas autonoma)|Gallaecia]] [[Hispania]]e. Via principalis quae eo ducitur est [[via Francogallica]], antea in quattuor viae divisa.
 
In [[Religio Islamica|religione Islamica]] peregrinatio ad [[Mecca]]m ([[Peregrinatio Islamica|Haggum]]; حج ''ḥaǧǧ'') ad [[Columina religionis Islamicae]] numeratur.