Quantum redactiones paginae "Rafael del Riego" differant

Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: sl:Rafael del Riego
m Nexus discretiva
Linea 6:
Die [[10 Novembris]], Proelii ''Espinosa de los Monteros'' fuit particeps; postea, iterum incarceratus est. Post tres dies traditus est Franciae, et denique missum factus est. Per [[Anglia]]m et [[Germania]]m migravit; anno [[1814]] in Hispaniam rediit, iterum nomen dans, nunc colonellus locumtenens.
 
Inter sex annos [[monarchia absoluta|monarchiae absolutae]], cum [[francomurarii]]s et liberalibus contra [[Ferdinandus VII (rex Hispaniae)|Ferdinandum VII]] coniuravit. Anno [[1819]], hic rex decem [[cohors|cohortes]] pugnatum in [[bella Australo-Americana libertatis|bellis Australo-Americanis libertatis]] formavit. Del Riego cohortem Asturica imperavit. In adveniendo autem [[Gades]], cum tribunis aliis tumultuati sunt [[1 Ianuarii]] [[1820]], restitutionem formae civitatis [[1812]] postulaverunt. Hoc erat incipium [[Bellum Civile Hispanicum 1820–1823|belli civilis Hispanici]]. Milites del Riego per urbes [[Baetica]]s processerunt, expectantes seditionem contra regem incitare, sed incolae neglexerunt. In [[Gallaecia (Communitas autonoma)|Gallaecia]] autem, seditio coepta est, quae per Hispaniam celeriter increvit. Die [[7 Martii]] [[1820]], regium Madriti palatium a militibus sub generali praefecto Ballesteros circumclusum est, et [[10 Martii]] rex restitutionem formae civitatis adsensus est.
 
Nova "progressistica" respublica del Riego ad [[campi marescallus|campi marescallum]] promovit, et [[capitaneus generalis]] [[Gallaecia (Communitas autonoma)|Gallaeciae]] fecit. A [[8 Ianuarii]] [[1821]] imperavit [[Aragonia]]m et ad [[Caesaraugusta]]m migravit. Die [[18 Iunii]], Maria Teresa del Riego y Bustillos patruelem suam in matrimonium duxit. Die [[4 Septembris]] [[1821]], propter seditionem republicanam, falso accusatus est republicanismi et incarceratus est. Fama autem eius increvit, et Madriti liberationem eius clamaverunt. Martio [[1822]], designatus est ad [[Cortes Generales]] et denique missum factus est.