Quantum redactiones paginae "Musica classica" differant

Content deleted Content added
→‎Bibliographia: one more entry
Linea 16:
 
Circa annum [[1000]] autem [[polyphonia]] crevit.<ref>Grout (ed. 1), p. 68</ref> ''Organum purum'' est prima forma polyphonia, ubi altera vox melodiam canat, altera tonum singulem tenet (quare nominatur vox ''tenor''). [[saeculum 12|Saeculo XII]] exeunte, compositores in [[Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Lutetiae|ecclesia Nostrae Dominae]], [[Lutetia]]e, (quae nondum cathedralis fuit) organa trium vel quattuor vocum cum melismatis iungerunt, quae iunctio erat initio polyphoniae. Compositores [[saeculum 14|saeculis XIV]] et [[saeculum 15|XV]] carmina [[motetus|motetos]] dicta, et musicam [[Missa]]e, scripserunt.<ref>Grout (ed. 1), ch. IV, V</ref>
 
Musica secundi dimidi [[saeculum 12|saeculi XII]] et totius [[saeculum 13|saeculi XIII]] ''ars antiqua'' nunc dicitur, quod [[saeculum 14|saeculo XIV]] ineunte ''[[ars nova (musica)|ars nova]]'' incipit. [[Philippus Vitriacensis]] librum hoc titulo anno fere [[1325]] scripsit, in quo nova methodus temporis mensurandi descripsit.<ref>Grout (ed. 1), p. 106</ref> Compositor princeps artis novae fuit [[Gulielmus de Mascandio]] (vulg. Guillaume de Machaut, [[1300]] vel paulo post - [[1377]]), qui [[motetus|motetos]], alia carmina, et [[Missa Nostrae Dominae (Machaut)|Missam Nostrae Dominae]] scripsit. Carmen clarissimum fortasse est ''Ma fin est mon commencement'' (hoc est, "Finis mea inceptio"), in quo vox altissima melodiam vocis tenoris retrorsum canit.
 
[[Gulielmus Dufay]] ([[1397]]-[[1474]]) in [[Ducatus Burgundiae|Ducato Burgundiae]] carmina et Missas composuit, cum aliis qui ''schola Burgundia'' nominantur. Missae horum compositorum primae fuerunt ubi omnes partes -- [[Kyrie]], [[Gloria]], [[Credo]], [[Sanctus (oratio)|Sanctus]], [[Agnus Dei]] -- uno tempore compositae, in polyphonia, congruentes in unum opus. Saepius una melodia, ''cantus firmus''' dicta, in singulis partibus Missae adhibitur; exemplum notissimum est melodia ''L'Homme Armé'' (hoc est, ''Vir Armatus''), qua permulti compositores usi sunt.
 
===Renascentia===