Quantum redactiones paginae "Lingua Graeca" differant

(→‎Cognatio linguarum: Sprachbund Balcanici > Sprachbund Balcaniae)
(→‎Historia: +nexus)
 
[[Fasciculus:JimDeskaNahrobe.jpg|thumb|Lingua non omnis mortua: sepultum Jacobi Morrison, cantoris gregis [[The Doors]], [[Lutetia]]e, inscriptionem Graecam antiquam habet: {{polytonicus|κατὰ τὸν δαίμονα ἑαυτοῦ}} 'secundum spiritum suum'.]]
[[Mutatio sonorumphonologica|Mutationes sonorum]] quae linguam Graecam e proto-Indoeuropaea fecerunt hae sunt:<ref>Horrocks, p. 9-10.</ref>
* consonantes ''b<sup>h</sup>, d<sup>h</sup>, g<sup>h</sup>, g<sup>wh</sup>'' fiunt ''p<sup>h</sup>'' (φ), ''t<sup>h</sup>'' (θ), ''k<sup>h</sup>'' (χ), ''k<sup>wh</sup>'' (qui sonus post tempus Mycenaeae ''p'' aut ''t'' factus est)
* ''s'' sonus fit ''h'', nisi in fine verbi; inter vocales ''h'' tunc amittitur
Ordo verborum in enuntiatione liber est in lingua antiqua.
 
[[Nomen substantivum|Nomina]] declinantur secundum [[casus grammaticus|casus]] [[nominativus|rectum]], [[genetivus|genetivum]], [[dativus|dativum]], [[accusativus|accusativum]], [[vocativus|vocativum]], et tria genera habent. Opus [[casus ablativus|casus ablativi]] linguae Protoindoeuropaeae [[Genetivus|casus genitivus]] facit, pro casu [[instrumentalis|instrumentali]] [[casus dativus]] locum habet, casus [[locativus]] quoque fit casum dativum.
 
[[Verbum (grammatica Latina)|Verba]] temporalia, sicut in lingua Latina, [[persona (grammatica)|personam]], [[numerus (grammatica)|numerum]], [[tempus (verborum)|tempus]], [[modus (verborum)|modum]], [[vox (verborum)|vocem]] habent. Tempora sunt [[praesens]], [[imperfectum]], [[futurum]], [[aoristus]], [[perfectum]]; sunt quoque tempus [[plusquamperfectum|plus quam perfectum]] et tempus [[futurum exactum|futurum perfectum]], quam minime usitata. Modi finiti sunt [[indicativus]], [[imperativus]], [[coniunctivus]], [[optativus]]; modi non finiti sunt [[infinitivus (grammatica)|infinitivus]] et [[participium]], quorum verba Graeca antiqua [[decem]] habent. Voces sunt [[activum|activa]] et [[passivum|passiva]], sicut in lingua Latina, et [[tres|tertia]] vox "[[medius (verbum)|media]]," quae implicationem [[subiectum|subiecti]] in actione verbi significat. Personae sunt tres: primus (ego), secundus (tu), tertius (hic). Numeri sunt tres, quod inter [[numerus singularis|singularem]] et [[pluralis|pluralem]] numeros habet Graeca antiqua [[numerus dualis|numerum dualem]], quem, si subiectum est [[duo]] homines vel duae res, scribere solemus.
13 033

recensiones