Quantum redactiones paginae "South Park" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
South Park vicissitudines Stanislae, Coelii, Erici et Kenethi narrat, quattuor pueri tertii gradus scholaris, qui urbiculam Agri Australem, Colorato sita, incolant. In principio picturae cum technica ''animationis caesurarum'' et ''quadrum per quadrum'' animabantur ubi photogramata erant facta collocandis particulis chartellarum sub fundum. Haec enim paulatim ab animatione computatrorum substituta est.
 
Ager Austri saepe ferox [[satura]] contra mores populorum solis occidentis esse putatur: nam episodium ''Agri Austri'' saepe narrantnarrat de factis temporum currentium, de stultitia hominum publicorum, de corruptione morum et de omnibus rebus hodiernis quae videntur esse insanae et turpes, stultae, et contemnendae.
 
In Agro Austri, primam partem agunt quattuor pueri ([[Stanislaus Marsh]], [[Ericus Cartman]], [[Coelius Broflovski]] et [[Kenethus McCormick]]) novem annorum nati, qui ipsi sunt exemplaria stultitiae et roboris comicae hodierni temporis.