Quantum redactiones paginae "Carolus Fridericus (Saxonia-Vimarii-Eisenach)" differant

m
r2.7.3) (automaton mutat: es:Carlos Federico, gran duque de Sajonia-Weimar-Eisenach; mutationes minores
m (r2.7.3) (automaton mutat: es:Carlos Federico, gran duque de Sajonia-Weimar-Eisenach; mutationes minores)
'''Carolus Fridericus''' (Theod. ''Karl Friedrich'' natus die [[2 Februarii]] [[1783]] [[Vimaria]]e, mortuus [[8 Iulii]] [[1853]] eodem loco) [[Saxonia-Vimarii-Eisenach|Saxoniae-Vimarii-Eisenach]] dux magnus ab anno [[1828]] fuit.
 
== Familia ==
Pater [[Carolus Augustus (Saxonia-Vimarii-Eisenach)|Carolus Augustus]] dux magnus, mater Ludovica principissa [[Magnus Ducatus Hassiae|Hassiae-Darmstadii]] erat.
 
== Vita ante Regnum ==
Praeceptor eius inter alios et [[Ioannes Gottfriedus Herder]] fuit. Die [[3 Augusti]] [[1804]] Mariam Romanovam, filiam [[Paulus I (imperator Russiae)|Pauli I]] imperatoris [[Imperium Russicum|Russiae]] in matrimonium duxit. Deinde partim in [[Petropolis|Petropoli]], partim Vimariae vixit. Cum uxore quattuor liberos habuit, quorum maximus Paulus Alexander Carolus Constantinus Fridericus Augustus anno 1806 primum annum agens mortuus est. Maria (1808-1877) Carolo principi [[Borussia]]e nupsit et [[Augusta (Saxonia-Vimarii-Eisenach)|Augusta]] anno [[1829]] uxor [[Gulielmus I (Imperator Germaniae)|Gulielmi]] principis Borussia, postea imperatoris Germanici facta est. Heres Ducatus [[Carolus Alexander (Saxonia-Vimarii-Eisenach)|Carolus Alexander]] anno 1818 natus est.
 
== Dux magnus ==
Post mortem patris ipse Dux magnus factus est. Ut pater novus monarchus artibus favebat, sed sumptu aulae pepercit. Anno [[1934]] Ducatus magnus ad [[Societas portorii Germanica|Societatem portorii Germanica]] accessit. Inter eversionem rerum anni [[1848]] iura Ducis Magni deminuta sunt. Anno 1853 mortuus est.
 
== Nexus externi ==
* [http://genealogy.links.org/links-cgi/readged?/home/ben/camilla-genealogy/current+c-vswe106493+2-2-0-1-0 Stemma familiae in pagina genealogy.links.org]
 
{{Duces et Duces Magni Coloniae-Vimarii-Eisenach}}
 
{{Lifetime|1783|1853|Carolus Fridericus}}
 
[[Categoria:Duces Magni Saxoniae-Vimarii-Eisenach]]
 
[[de:Karl Friedrich (Sachsen-Weimar-Eisenach)]]
[[en:Charles Frederick, Grand Duke of Saxe-Weimar-Eisenach]]
[[es:Carlos Federico, Grangran Duqueduque de Sajonia-Weimar-Eisenach]]
[[fr:Charles-Frédéric de Saxe-Weimar-Eisenach]]
[[it:Carlo Federico di Sassonia-Weimar-Eisenach]]
85 405

recensiones