Quantum redactiones paginae "Hyperbaton" differant

Content deleted Content added
m →‎In versibus saturnianis: +Novem Iovis concordes filiae sorores
m Formalam {{pagina non annexa}} removi: nunc in pagina "Figura loquendi" ad hanc nexum est.
Linea 1:
{{Pagina non annexa}}
'''Hyperbaton''' ([[Graece]]: {{polytonic|ὑπερβατόν}} fere 'transgressibile'<ref>Vocabulum de adiectivo verbali {{Polytonic|ὑπερβατός}} 'quod transgredi licet' derivatum ex {{Polytonic|ὑπέρ}} 'super, trans' + {{Polytonic|βα-}} (stirps verbi {{Polytonic|βαίνειν}} 'ire, gradi') + {{Polytonic|-τός}} (suffixum adiectivum facultatem significans, sicut Latinum ''-bilis'') compositum.</ref>) sive '''transgressio'''<ref>Quintilianus, ''Institutiones oratoriae'' 8.6.62 "Hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter ratio compositionis et decor poscit, non inmerito inter virtutes habemus." Aliis quoque nominibus usi hyperbaton Latine reddiderunt grammatici Latini: '''transcensio''' (Donatus, ''Grammatica,'' 4.401.4); '''transiectio''' (Rufinus, ''Grammatica,'' 6.568.19) aut '''traiectio'''; '''transitio''' (Priscianus, ''Grammatica,'' 3.234.19).</ref> est [[syntaxis|constructio]] in qua [[verbum|verba]] quae naturaliter cohaerent aliis disiunguntur verbis. Huius generis disiunctio facillime in [[Declinatio (grammatica)|linguis declinatis]] fieri potest, in quibus [[sententia]]e significatio ex verborum constructione non pendet. Linguae liberi verborum ordinis (sicut [[lingua Latina|Latina]] et [[lingua Graeca|Graeca]]) plerumque conformationi favent, qua plurimum ponderis primo verbo datur. In linguis autem "configurationalibus" (sicut in [[lingua Anglica]]) hoc locutionis specimen videtur "fortasse alienissima ordinis verborum Latinorum proprietas" (Devine & Stephens 2006:524). <!--Might add that some authors (and periods?) disfavored hyperbaton. E.g. [[Augustinus]], ''Confessiones'' 8.12: "ferens ''ingentem imbrem'' lacrimarum," instead of "ferens ''ingentem'' lacrimarum ''imbrem.''"-->