Quantum redactiones paginae "Linguae Indoeuropaeae" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m r2.6.4) (automaton addit: kk:Үндіеуропа тілдерi
m Punctos addebam.
Linea 1:
{{L1}}
 
{{Capsa familiae linguarum
|nomen= {{PAGENAME}}
Line 17 ⟶ 18:
|filia10=[[linguae Tocharicae]]
|iso2=ine
|tabula= [[Fasciculus:Human Language Families (wikicolors).png|center|255px|Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae.]]
|syllabus= Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae}}
 
'''Linguae Indoeuropaeae''' (quarum circa 443 linguae et dialecti notae) sunt magna linguarum familia, quae a triciens miliens centena milia hominum comprehenduntur. Linguae huius familiae a principio in [[Europa]] orientali [[Asia]]que centrali adhibebantur, sed hodie per omnem orbem terrarum. In hac familia [[lingua Anglica|Anglicam]] linguam, [[lingua Hispanica|Hispanicam]], [[lingua Russica|Russicam]], [[lingua Hindi|linguam Hindi]], [[lingua Lusitana|Lusitanam]], [[lingua Francogallica|Francogallicam]] et [[Lingua Theodisca|Theodiscam]] invenimus inter eos sermones quibus centiens centena milia hominum, vel plures, utuntur.
 
Line 25 ⟶ 27:
Quod hae linguae certas et systematicas inter se similitudines praebent, [[philologia|philologi]] facile eas putaverunt originem communem habere; [[Methodus historico-comparativa|comparatis]] verbis, structuris, vocabulis, origo definiri potest, quae [[lingua Protoindoeuropaea]] vocatur. Nondum consentiunt philologi et historici, ubi [[patria linguistica|patria originalis]] sita sit, cuius incolae lingua Protoindoeuropaea locuti sint: saepius aut in [[Armenia]] aut [[Asia Minor]]e aut in regionibus circum [[Pontus Euxinus|Pontum Euxinum]] fuisse putatur.
 
[[Fasciculus:IE expansion.png|thumb|left|upright=1.5|Tabula migrationum Indoeuropaeorum antiquissimorum secundum [[hypothesis kurgan|hypothesin kurgan]] a [[Maria Gimbutas]] propositam.]]
[[Fasciculus:IE countries.svg|thumb|left|upright=1.5|Indoeuroapeae linguae in mundo. Fusco viridi colore: civitates in quibus maxima loquentium pars linguae Indoeuropeae est. Claro viridi colore: civitates cum parvo linguistico circulo Indoeuropaeo officialiter accepto.]]
 
Subdivisiones (vel: ''rami'') familiae sunt:
 
Line 49 ⟶ 52:
Nonnulli glottologi Protoindoeuropaeam linguam dicunt originem e [[lingua Nostratica]] trahere et ideo cognatione quadam cum aliis linguarum familiis conciliatam esse, nempe cum [[linguae Caucasicae|linguis Caucasicis]], [[linguae Altaicae|Altaicis]], [[linguae Uralicae|Uralicis]], [[linguae Dravidicae|Dravidicis]] et [[linguae Afrasiaticae|Afrasiaticis]]. De hac theoria discrepat theoria [[linguae Eurasiaticae]] a [[Iosephus H. Greenberg|Iosepho H. Greenberg]] proposita.
 
[[Fasciculus:IndoEuropeanTree.svg|thumb|300px|Stemma linguarum Indoeuropaearum.]]
 
Pleraeque linguae Europaeae ad familiam Indoeuropaeam pertinent; sunt tamen aliae. [[linguae Uralicae|Familiae Uralicae]] attribuuntur [[lingua Hungarica]], [[lingua Estonica|Estonica]], [[lingua Finnica|Finnica]] et [[linguae Samicae|Samica]]. Etiam [[linguae Caucasicae]] minime Indoeuropaeae sunt. [[Lingua Vasconica]] cum nulla alia lingua cognata est. [[Lingua Melittica]] [[linguae Semiticae|Semitica]] est e familia [[linguae Afrasiaticae|Afrasiatica]]; [[lingua Turca]] est [[linguae Turcicae|Turcica]] e familia [[linguae Altaicae|Altaica]].