Quantum redactiones paginae "Anapaestus" differant

829 octeti additi ,  9 years ago
Summarium vacuum
(Paginam instituit, scribens '{{in progressu}}')
 
'''Anapaestus''' (a verbo [[Graece|Graeco]] {{polytonic|ἀνάπαιστος}}) est [[Pes (metricus)|pes]] artis metricae [[Litterae Graecae|Graecae]] et [[Litterae Latinae|Latinae]]; in serie constat duarum brevium syllabarum atque longae extremae syllabae, in quam ictus cadit.
{{in progressu}}
Ob formam suam (∪ ∪ —) non numquam vocatus est '''''antidactylus'''''.
 
Origo nominis e verbo Graeco {{polytonic|ἀναπαίω}} ([[Latine]] fere "ex adverso pulso") ducitur. Alii putant etymologiam ad formam pertinere anapaesti oppositam [[dactylus|dactylo]] (— ∪ ∪); alii autem antiquitus affirmant [[Dores]] et [[Lacedaemon|Lacedaemones]] usos fuisse anapaestis [[metrum (poesis)|metris]] ad itinera militaria (sic ut {{polytonic|ἐμβατήρια}}, ''embatéria'') dirigenda, quorum rhythmus alternatim pedibus pulsabatur.
 
[[Categoria:Metra]]
Usor anonymus