Quantum redactiones paginae "Slavoj Žižek" differant

Content deleted Content added
Mattie (disputatio | conlationes)
m I'll link to him through Adbusters
Mattie (disputatio | conlationes)
mNo edit summary
Linea 5:
}}
 
'''Slavoj Žižek''' (natus die [[21 Martii]] [[1949]]) est [[philosophus]] [[Slovenia|Slovenus]] studens theoriae culturali et [[Psychoanalysis|psychoanalysi]] [[Iacobus Lacan|Lacanianae]] et traditioni Hegelianae Marxisticaeque. Professor est apud Universitatem Europaeam Graduatam, indagatorque senior in [[Universitas Labacensis|Universitate Labacensi]], compluribusque in universitatibus [[America Septentrionalis|Americanis Septentrionalibus]] professor visitans est.
 
Ab orbe toto terrarum notus est post annum [[1989]], cum librum "De Obiecto Sublimi Ideologiae" edidisset, qui primus fuit liber quem [[Lingua Anglica|Anglice]] scripserat.
 
Žižek exemplis de moribus popularibus sumptis utitur ad theorias [[Iacobus Lacan|Iacobi Lacan]] explanandas, atque ad phenomena hodierna rei publicae explicanda utitur psychonalysi Lacaniana et philosophia Hegeliana et censura oeconomica Marxiana. In colloquio quodam cum Amy Goodman dixit se esse 'communistam sensus instructi' alicubique dixit se esse 'sinistristam radicalem'.
 
== Conceptus ==