Quantum redactiones paginae "Marcus Valerius Maximus Corvus" differant

Summarium vacuum
Anno [[343 a.C.n.|343]] consul III fuit, una cum [[Aulus Cornelius P.f. Cossus Arvina|Aulo Cornelio P.f. Cosso Arvina]]. Hic annus initium bellum [[Samnium|Samnitum]] fuit<ref>op.cit., VII 28,9-29</ref>, cum [[Capua]] urbs [[Campania]]e a Samnitibus oppressa Romanos auxilio vocavisset. Arvinam ab hoste petito [[Publius Decius Q.f. Mus]] servabat. Tum Samnites vicit et ex eis triumphavit<ref>loc. cit., cap. 32-38</ref>. Valerius eodem anno consulatum iam tenens dictator factus est, [[Samnium|Samnites]] vicit, ex eis triumphum egit atque anno posteriore milites Romanos in [[Campania]] in disciplinam reduxit [[lex Valeria martialis|legem Valeriam martialem]] rogans<ref>op.cit., VII 38-39</ref>.
 
Anno [[335 a.C.n.|335]] consulum quartum erat, eo anno cum [[Marcus Atilius Regulus Calenus|Marco Atilio Regulo Caleno]]. Hoc anno Valerius contra [[Ausoni|Ausonos]] certavit, qui oppidum [[Cales|Calem]] incolabant. Oppidum expugnavit et hostes vicit atque iterum triumphavit.<ref>op.cit., VIII 16,5-12</ref>. Annis [[332 a.C.n.|332]] et [[330 a.C.n.|330]] [[interrex]] erat<ref>op.cit., VIII 17,5</ref>. Anno [[301 a.C.n.|301]] dictator II fuit.
 
Anno [[271 a.C.n.|271]] centesimum annum agens mortuus est. [[Marcus Tullius Cicero]] de Corvo dixit: ''M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxise, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret; cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt. Ita, quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huius extrema aetas hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus; apex est autem senectutis auctoritas''<ref>Marcus Tullius Cicero, Cato maior de senectute, 17</ref>.
64 224

recensiones