Quantum redactiones paginae "Somatopsyche" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Somatopsyche''' ('animus corporeus') est quaedam [[imago corporis]], quae ex eo nascitur, quod signalia sensifera ex variis corporis partibus venientia in [[Cortex cerebralis|cortice cerebrali]] coniunguntur.
 
''Somatopsyche'' est [[terminus technicus]], quo primus [[Carolus Wernicke]], neurologus [[Germania|Germanus]], usus est ad sui conscientiam corporis describendam.<ref>Wernicke (1906: 229-230, 446), verum in hoc libro forma ''somatopsychisch'' usus est. Sed forma ''sematopsyche'' apud [[Paulus Ferdinandus Schilder|Paulum Schilder]] legitur; Schilder (1951: 36, 45, 50).</ref> Summam enim sensomotorii corticis cum sensuum organis convenientiam et coniunctionem posuit, censuitque signalia ex variis corporis partibus exeuntia qualitate inter se differre. Dixit etiam corticem, qui has "qualitates" inter se discernere posset, omnia signalia in unum contribuendo valere stabilem cuiusque membri imaginem construere in spatio: quorum signalium coniunctione et redintegratione fieri posse, ut ingens totius corporis imago exsisteret. Quae imago a Wernicke ''sui conscientia corporis'' sive ''somatopsyche'' appellata est. Itaque compositive sive ''bottom up'' fieri putabat sui notitiam corporis, quae igitur ex sensibili [[Musculus|musculorum]], [[Intestinum|intestinorum]], [[Articulus (anatomia)|articulorum]] aliorumque membrorum coniunctione nasceretur.<ref>Poeck & Orgass (1971); Corradi-Dell'Acqua & Rumiati (2007: 50).</ref>
 
== Notae ==
Linea 11:
* Poeck, K., & Orgass, B. (1971). The concept of the body schema. A critical review and some experimental results. ''Cortex'' 7: 254-277.
* Preston, Catherine & Newport, Roger (2011). Evidence for dissociable representations for body image and body schema from a patient with visual neglect. ''Neurocase'' 17(#6): 473-479.
* Schilder, Paul (1951). ''Psychoanalytics, Man, and Society.'' Arranged by Lauretta Bender. New York: W.W.Morton & Co.
* Wernicke, Carl (1906). ''Grundriß der psychiatrie.'' Editio secunda. Leipzig: Thieme. [Editio prima 1894.]