Quantum redactiones paginae "Somatopsyche" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m +Cat
Linea 2:
 
''Somatopsyche'' est [[terminus technicus]], quo primus [[Carolus Wernicke]], neurologus [[Germania|Germanus]], usus est ad sui conscientiam corporis describendam. Summam enim sensomotorii corticis cum sensuum organis convenientiam et coniunctionem posuit, censuitque signalia ex variis corporis partibus exeuntia qualitate inter se differre. Dixit etiam corticem, qui has "qualitates" inter se discernere posset, omnia signalia in unum contribuendo valere stabilem cuiusque membri imaginem construere in spatio: quorum signalium coniunctione et redintegratione fieri posse, ut ingens totius corporis imago exsisteret. Quae imago a Wernicke ''sui conscientia corporis'' sive ''somatopsyche'' appellata est. Itaque compositive sive ''bottom up'' fieri putabat sui notitiam corporis, quae igitur ex sensibili [[Musculus|musculorum]], [[Intestinum|intestinorum]], [[Articulus (anatomia)|articulorum]] aliorumque membrorum coniunctione nasceretur.
 
<!-- + Vide en:Bodymind-->
 
[[en:Somatopsychic]]