Quantum redactiones paginae "Somatopsyche" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Somatopsyche''' ('animus corporeus') est quaedam [[imago corporis]], quae ex eo nascitur, quod signalia sensifera ex variis corporis partibus venientia in [[Cortex cerebralis|cortice cerebrali]] coniunguntur.
 
''Somatopsyche'' est [[terminus technicus]], quo primus [[Carolus Wernicke]], neurologus [[Germania|Germanus]], usus est ad sui conscientiam corporis describendam. Summam enim sensomotorii corticis cum sensuum organis convenientiam et coniunctionem posuit, censuitque signalia ex variis corporis partibus exeuntia qualitate inter se differre. Dixit etiam corticem, qui has "qualitates" inter se discernere posset, omnia signalia in unum contribuendo valere stabilem cuiusque membri imaginem construere in spatio: quorum signalium coniunctione et redintegratione fieri posse, ut ingens totius corporis imago exsisteret.