Quantum redactiones paginae "Marcus Claudius Marcellus" differant

m
photo
m (photo)
{{vicificanda}}[[File:Denarius of Marcus Ulpius Nerva Traianus Obverse.PNG|thumb|Denarius of Marcus Ulpius Nerva Traianus Obverse]]
{{vicificanda}}'''Claudius Marcellus''' praetor [[Annibal]]em vinci posse primus docuit. Cum enim ad Nolam Annibal accessisset, spe urbis per proditionem recipiendae, Marcellus instructa ante urbis portam acie cum eo conflixit, et Poenos fudit. Pulsus Annibal exercitum ad [[Caslilinum]] parvam [[Campania]]e urbem duxit. Parvum erat in ea praesidium et tamen penuria frumenti efficiebat ut nimium hominum esse videretur. Annibal primo cives verbis benignis ad portas aperiendas coepit allicere: deinde cum in fide Romana perstarent, moliri portas el claustra refringere parat. Tam ex urbe ingenti cum tumultu erumpunt cohortes duae intus instructae, stragemque Poenorum faciunt. Pudor Annibalemab incoepto avertit. Italique relicto circa Casilinum praesidio ne omissa res videretur, ipse in hiberna Capuam concessit, partemque majorem hiemis exercitum in tectis habuit.
 
Mitescente iam hieme, Annibal Casilinum rediit, ubi obsidio continuata oppidanos ad ultimum inopiae adduxerat. Marcellum cupientem obsessis ferre auxilium Vulturnus amnis inflatus aquis tenebat; at Gracchus, qui cum equitatu Romano Casilino assidebat, farre ex agris undique convecto complura dolia implevit, deinde nuncium ad magistratum Casilinum misit, ut exciperet dolia quae amnis deferret. Insequenti nocte dolia medio missa amne defluxerunt. Aequaliter inter omnes frumentum divisum: id postero quoque die ac tertio factum est. Re detecta, Annibal, catena per medium flumen injecta, intercepit dolia. Tum nuces a Romanis sparsae, quae aqua defluente Casilinum deferebantur, et cratibus excipiebantur. Eo commeatu sociorum necessitas aliquandiu sublevata est.
2

recensiones