Quantum redactiones paginae "Gulielmus Shakesperius" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m Punctos addebam.
Linea 7:
ubi natus=[[Stratfordia super Avonam|Stratfordiae super Avonam]]|
ubi obiit=[[Stratfordia super Avonam|Stratfordiae super Avonam]]}}
 
'''Gulielmus Shakesperius'''<ref>[http://books.google.com/books?id=IgARAAAAIAAJ&q=shakesperius&dq=shakesperius&pgis=1 Jahrbuch, ab ''Deutsche Shakespeare-Gesellschaft'']</ref> vel '''Shaksperius''',<ref>Cf. titulum operis ''Gulielmi Shaksperii Julius Caesar: Latine reddidit Henricus Denison'' (Oxoniae et Londinii: John Henry et James Parker; Cantabrigiae: Deighton, Bell & Co.; Eton: E. P. Williams; 1856)</ref> vulgo ''William Shakespeare''<ref>Vide imaginem nostram. Orthographiae multae in libris et documentis reperiuntur</ref> ([[Stratfordia super Avonam|Stratfordiae super Avonam]] in [[Anglia]] natus anno [[1564]]; ibidem [[1616]] mortuus) fuit inclutus Angliae auctor [[tragoedia]]rum [[comoedia]]rumque necnon [[fabula]]rum [[historia|historicarum]]. Fuit et [[carmen|carminum]] [[compositor]], [[histrio]], [[theatri procurator]]. Opera eius exstantia, inter quae [[Conlaborationes Shakesperii|conlaborationes]] cum scriptoribus aliis, in duodequadraginta circiter [[ludus scaenicus|ludis scaenicis]], 154 [[carmina (Shakesperius)|carminibus]] vel [[sonettum|sonettis]], nonnullis poëmatibus generum variorum [[duo]]busque [[poema narrationis|narrativis]] consistunt. Opus eius dramaticum tam Anglice quam permultis linguis conversum saepissime omnium scriptorum scaenicorum peragitur.
 
[[Fasciculus:William Shakespeares birthplace, Stratford-upon-Avon 26l2007.jpg|thumb|left|Domus [[Ioannes Shakespeare|Ioannis Shakesperii]] [[Stratfordia super Avonam|Stratfordiae super Avonam]] sita; ibi fortasse scriptor anno 1564 natus erit.]]
 
== Vita et opus ==
Gulielmum, [[Ioannes Shakespeare|Ioannis Shakesperii]] mercatoris et [[Maria Arden|Mariae Arden]] filium, die circiter [[23 Aprilis]] [[1564]] natum esse constat: die enim [[26 Aprilis]] [[Stratfordia super Avonam|Stratfordiae super Avonam]] (in qua urbe parentes habitabant) [[baptismus|baptizatus]] est. Liberorum octo, is tertius natu fuit, filiorum autem primus. [[Schola Eduardi VI Regis (Stratfordia)|Scholam Regis Eduardi VI]] nuper renovatam frequentavisse censetur, fontibus carentibus. Annum duodevigesimum agens, licentia [[Vigorniensis episcopatus|episcopatus Vigorniensis]] cito die [[27 Novembris]] [[1582]] data, [[Anna Hathaway (Shakesperii uxor)|Annam Hathaway]] in matrimonium duxit, e qua nati sunt filiae duae, [[Susanna Hall|Susanna]] (baptizata die [[26 Maii]] [[1583]]; mortua die [[11 Iulii]] [[1649]]) et [[Iuditha Quiney|Iuditha]] (baptizata die [[2 Februarii]] [[1585]]; die [[9 Februarii]] [[1662]] sepulta) filiusque unus, Hamnet, Iudithae geminus (baptizatus die [[2 Februarii]] [[1585]]; die [[11 Augusti]] [[1596]] sepultus).
 
Line 34 ⟶ 35:
* ''[[The Merchant of Venice]]'' (ante mensem Septembrem 1598 teste Francisco Meres doctus, 1600 editus et auctore ''William Shakespeare'' adscriptus)
* ''[[Henry IV part I]]'' (die 25 Februarii 1598 registro chartariorum inscriptus, eodem anno editus sine nomine auctoris sed teste Francisco Meres Shakesperio attributus, 1599 reimpressus et recensore ''W. Shakespere'' adscriptus)
 
[[Fasciculus:Shakespeare.jpg|thumb|[[effigies Chandos|Effigies q.d. Chandos]], Shakesperium ut censetur depingens et temporibus ipsius confecta ([[Pinacotheca Effigierum Nationalis (Londinium)|Pinacotheca Effigierum Nationalis]] [[Londinium|Londinii]]).]]
 
An partem ludi anonymi ''[[King Edward III]]'' scripserit ambiguitur; qui ludus anno 1596 editus "saepius per urbem Londinium actus est".<ref>''As it hath bin sundrie times plaied about the Citie of London'': sic, nomine gregis histrionum omisso, titulus editionis 1596</ref> Fortasse etiam partem brevem fabulae ''[[Sir Thomas More]]'', ab aliis anno fere 1595 inceptae, conscripsit. [[Franciscus Meres]] anno [[1598]] in hypomnematibus suis, titulo "''[[Palladis tamia]]''" divulgatis, opera Shakesperiana usque eo doctis tam comica quam tragica enumeravit itaque iuxta scriptores Romanos aestimavit:
:''As [[Plautus]] and [[Seneca minor|Seneca]] are accounted the best for [[comoedia|comedy]] and [[Tragoedia|tragedy]] among the Latines, so Shakespeare among the English is the most excellent in both kinds for the stage: for comedy witnes his ''[[The Two Gentlemen of Verona|Gentlemen of Verona]]'', his ''[[The Comedy of Errors|Errors]]'', his ''[[Love's Labour's Lost|Love labors lost]]'', his ''[[Love's Labours Won|Love labours wonne]]'', his ''[[A Midsummer Night's Dream|Midsummers night dreame]]'', & his ''[[The Merchant of Venice|Merchant of Venice]]''; for tragedy his ''[[Richard II|Richard the 2.]]'', ''[[Richard III|Richard the 3.]]'', ''[[Henry IV part I|Henry the 4.]]'', ''[[King John (Shakesperius)|King Iohn]]'', ''[[Titus Andronicus]]'' and his ''[[Romeo and Juliet|Romeo and Iuliet]]'':''<ref>[[Franciscus Meres]], ''[[Palladis tamia]]'' (1598)</ref>
Line 68 ⟶ 71:
* ''[[Henry VIII (Shakesperius)|Henry VIII]]'' (die 29 Iunii 1613 iamque antea doctus)
* ''[[The Two Noble Kinsmen]]'' (1613/1614 doctus)
 
[[Fasciculus:ShakespeareMonument cropped.jpg|thumb|[[Monumentum Shakesperii]] anno circiter 1620 [[Stratfordia super Avonam|Stratfordiae super Avonam]] in [[ecclesia Sanctae Trinitatis (Stratfordia)|ecclesia Sanctae Trinitatis]] erectum, in quo videtur simulacrum a [[Gerardus Johnsonn|Gerardo Johnson]] sculptum.]]
 
Shakesperius [[testamentum Shakesperii|testamentum]] suum inscribendum curavit die [[25 Martii]] [[1616]]; paullo postea, die [[23 Aprilis]] [[1616]], mortem obiit.
 
Exstant fere tres effigies quae Shakesperium aut viventem aut nuper mortuum depingunt, quorum una chalcographica, a [[Martinus Droeshout|Martino Droeshout]] exarata, in titulo [[Shakesperiana editio in folio prima|editionis in folio 1623]] imprimitur (vide imaginem nostram); altera est illud simulacrum a [[Gerardus Johnsonn|Gerardo Johnson]] pro [[Monumentum Shakesperii|monumento Shakesperiano]] sculptum anno circiter 1620 [[Stratfordia super Avonam|Stratfordiae super Avonam]] in [[ecclesia Sanctae Trinitatis (Stratfordia)|ecclesia Sanctae Trinitatis]] erecto; tertia (sed sive imago Shakesperii sive alii cuiusdam sit ambiguitur) est [[effigies Chandos|effigies q.d. Chandos]], scilicet tabula picta anonyma [[saeculum 17|saeculo septimo decimo]] ineunte confecta, hodie in [[Pinacotheca Effigierum Nationalis (Londinium)|Pinacotheca Effigierum Nationali]] [[Londinium|Londinii]] ostentata.
 
== Fama et fortuna ==
Opera Shakesperii scaenica fere omnia post mortem in [[Shakesperiana editio in folio prima|editionem in folio primam]] anno [[1623]] congessa sunt, praefato [[Beniaminus Jonson|Beniamini Jonson]] aemuli et amici carmine cuius titulus fuit "''[[To the memory of my beloved, the author, Mr. William Shakespeare]].''" Ibi de fama Shakesperiana etiam futura cantat, ''He was not of an age, but for all time'' ("non unius tantum aevi sed in aeternum fuit"), porro autem:
::''Thou art a moniment without a tombe''
Line 86 ⟶ 91:
Ludi Shakesperiani multoties in alias linguas conversae sunt, interpretibus interdum celebris. Transtulerunt exempli gratia [[Francogallice]] Alexander Dumas, [[Franciscus Victor Hugo]], [[Marcellus Schwob]], [[Andreas Gide]], [[Iulius Supervielle]], [[Ivo Bonnefoy]]; [[Hebraice]] [[Abrahamus Shlonsky]]; [[Hungarice]] [[Alexander Petöfi]]; [[Italiane]] [[Henricus Boito]], [[Marius Praz]]; [[Lusitanice]] [[Theophilus Braga]], [[Carolus Albertus Nunes]]; [[Russice]] [[Boris Pasternak]], [[Samuel Maršak]]; [[Suecice]] [[Carolus Augustus Hagberg]]; [[Theodisce]] [[Ioannes Henricus Voß]], [[Fridericus Schiller]], [[Augustus Gulielmus de Schlegel]], [[Ludovicus Tieck|Ludovicus]] et [[Dorothea Tieck]], [[Stephanus George]].
 
== Vide etiam ==
* [[Pinacotheca Shakesperiana Boydell]]
* [[Shakesperius Latinus]]
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
 
== Nexus externi ==
* [http://onlinebooks.library.upenn.edu/webbin/gutbook/author?name=Shakespeare,%20William,%201564-1616 Index editionum Shakesperianarum] apud gutenberg.org legendarum
* [http://www.opensourceshakespeare.org/ ''Open Source Shakespeare,''] opera omnia cum subsidiis, apud www.opensourceshakespeare.org
Line 105 ⟶ 110:
* [http://www.worldshakesbib.org/ ''World Shakespeare Bibliography]'' (situs venalis)
 
== Bibliographia ==
; Encyclopaedica
* Braunmuller, A., et Michael Hattaway. ''The Cambridge Companion to English Renaissance Drama'', Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521386624.