Quantum redactiones paginae "Brassica oleracea Grex Gemmifera" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Verlinghem choux de bruxelles.JPG|thumb|px300|Cauliculi Bruxellani crescentes in agro.]]
 
'''Cauliculus Bruxellanus''', vulgo ''petit choux de Bruxelles'', est novum genus brassicae edibilis quae saeculo XVI creatum est in [[Regio Bruxellana|Pago Bruxellano]] praecipue in vico Sancti-Aegidii.
 
Botanistae sermone suo latino peculiari eum nominat ''Brassicam oleraceam gemmiferam'', etenim brassicae parvulae crescunt ut gemmae secundum longum scapum saepe unius metri, et eum ponunt in familia ''Brassicacearum'' generis ''Brassicoidearum''.
Linea 12:
Species cauliculi Bruxellani creata est sensim et pedetentim ab agricolis Bruxellanis post multos commixtiones brassicarum quibus fructus erant minimi frequentesque. Saeculo enim XIV numerus inhabitantium urbis Bruxellarum magis magisque crevit, ita ut agricolae qui in suburbio colerent olera, debuerent multo plus producere. Facilius fuit parvulos cauliculos in minimo spatio terrae quam magnas bassicas colere. Haec cultura praecipue en vico Bruxellani Sancti-Aegidii efficiebatur ita ut nunc semper incolae vici Sancti-Aegidii vocarentur ''koolkappers'', quod est ''κραμβοτόμοι'' sive ''caulium sectores''.
 
== In coquina ==
 
Cauliculi Bruxellani sive simpliciter aqua coquuntur, sive assati, sive crustulati, possuntque etiam post coctionem calidi sive frigidi inter acetaria proponi. Eduntur recentes tempore hiberno, sed nunc propter technicas modernas refrigerationis etiam aestate comeduntur sed tunc eorum sapor minime post defrigerationem valet.