Quantum redactiones paginae "Malia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 49:
== Historia ==
 
Malium, quod antea etiam liberum et magnum imperium fuerat, fuit ab anno [[1883]] usque ad annum [[1960]] [[colonia]] [[Francia|Francica]] nomine ''Sudania Francica''. Die [[18 Iunii]] [[1960]] Malium in foederatione cum [[Senegalia]] facta est libera civitas. Sed iam die [[20 Augusti]] eiusdem anni foederatio sublata et nova civitas nomine ''Malium'' condita est. Die [[22 Septembris]] libera facta est. Primus praeses [[Modibo Keïta]] erat, qui dictator rem publicam regnavit ad usque diem [[19 Novembris]] [[1968]], quo die dux militum [[Moussa Traoré]] Keïta deposuit. Et Moussa Traoré dictator fuit, qui die [[26 Martii]] [[1991]] iterum seditione militum depositus est. Sed novus praeses [[Amadou Toumani Touré]] liberatem tulit: tantum ad interim a die [[27 Martii]] [[1991]] usque ad diem [[8 Iunii]] [[1992]] praesidis officio fungebatur. Electione prima libera habita [[Alpha Oumar Konaré]] praeses ei successit. Anno [[2002]] Toumani Touré ipse candidatus praesidis erat atque ex electione victor abiit. Die 8 Iunii [[2002]] iterum praeses Malii factus est. Die [[22 Martii]] [[2012]] milites seditiosi [[Amadou Konare]] succenturione duce praesidem deposuerunt<ref>[http://www.stern.de/politik/ausland/putsch-im-afrikanischen-mali-meuternde-militaers-stuerzen-praesidenten-1803555.html Der Stern online 22 Martii 2012 (lingua Theodisca)]</ref>. Praedicabant praesidem non in gentes rebellantes in septentrioni parte civitatis egisse. Qui autem diebus insequentibus multas urbes expugnaverunt, inter eos [[Timbuktu]], ubi [[Alcaeda]] rerum potita est<ref>[http://www.faz.net/aktuell/al-qaida-in-mali-in-timbuktu-weht-die-schwarze-fahne-11710837.html FAZ.net die 8 Aprilis 2012]</ref>. Civitates finitimae interea duces militum in [[Bamako]] regnantes permoverunt, ut se recederent. Toumani Toure autem die [[8 Aprilis]] se a magistratu praesidis recessit et officium praesidi parlamenti Malii [[Dioncounda Traoré]] tradidit<ref>[http://www.focus.de/politik/ausland/mali-gestuerzter-praesident-macht-weg-fuer-uebergangsregierung-frei-_aid_734595.html Focus.de 8 Aprilis 2012]</ref>.
Malium, quod antea etiam liberum et magnum imperium fuerat, fuit ab anno [[1883]] usque ad annum [[1960]] [[colonia]] [[Francia|Francica]].
 
== Nexus externi ==