Quantum redactiones paginae "Amadou Toumani Touré" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 4:
 
== Cursus honorum ==
Touré iam praeses ab interim a die [[27 Martii]] [[1991]] usque ad diem [[8 Iunii]] [[1992]] fuit, postquam praeses [[Moussa Traoré]] a seditione a Touré ducta depositus est. Electione prima libera habita [[Alpha Oumar Konaré]] praeses ei successit. Anno [[2002]] Toumani Touré ipse candidatus praesidis erat atque ex electione victor abiit. Die 8 Iunii [[2002]] iterum praeses Malii factus est. Die [[22 Martii]] [[2012]] milites seditiosi [[Amadou Konare]] succenturione duce praesidem deposuerunt<ref>[http://www.stern.de/politik/ausland/putsch-im-afrikanischen-mali-meuternde-militaers-stuerzen-praesidenten-1803555.html Der Stern online 22 Martii 2012 (lingua Theodisca)]</ref>. Praedicabant praesidem non in gentes rebellantes in septentrioni parte civitatis egisse. Qui autem diebus insequentibus multas urbes expugnaverunt, inter eos [[Timbuktu]], ubi [[AlcaidaAlcaeda]] rerum potita est<ref>[http://www.faz.net/aktuell/al-qaida-in-mali-in-timbuktu-weht-die-schwarze-fahne-11710837.html FAZ.net die 8 Aprilis 2012]</ref>. Civitates finitimae interea duces militum in [[Bamako]] regnantes permoverunt, ut se recederent. Toumani Toure autem die [[8 Aprilis]] se a magistratu praesideis recessit et officium praesidi parlamenti Malii [[Dioncounda Traoré]] tradidit<ref>[http://www.focus.de/politik/ausland/mali-gestuerzter-praesident-macht-weg-fuer-uebergangsregierung-frei-_aid_734595.html Focus.de 8 Aprilis 2012]</ref>.
 
== Nexus externi ==