Quantum redactiones paginae "Dorcestria" differant

20 octeti additi ,  8 years ago
Summarium vacuum
m (Robot: es:Dorset is a good article)
Pagi finitimi sunt [[Devonia]] occidente versa, [[Somersetia]] et [[Wiltoniensis comitatus|Wiltonia]] ad septentrionem spectantes, [[Hantoniensis comitatus|Hantonia]] ad orientem. Litora [[Oceanus Britannicus|Oceani Britannici]] meridianam partem comitatus confiniunt; sinus vel [[portus Poole]] ibi iacet urbsque [[Poole]] et suburbium [[Hamworthy]] unde naves cursum ad [[Francia]]m dirigunt. In ipso portu insulae reperiuntur quarum maxima est [[Brownsea]]. Ad litus oceanicus surgit etiam paeninsula (nominis insulae digna) [[Portunia insula|Portunia]]. Dorcestria enumeratur inter [[comitatus sollemnes Angliae|comitatus sollemnes]] Angliae hodiernae, additis etiam oppidis [[Christchurch (Dorcestria)|Christchurch]] et [[Highcliffe]] olim Hantoniae tributariis.
 
Dorcestria est etiam [[divisiones Angliae administrativae|comitatus administrativus]], retractis autem duabus urbibus satis magnis, scilicet [[Bournemouth]] et [[Poole]], quae [[Divisiones Angliae administrativae|gubernia superiora]] in seipsis constituuntur. In Dorcestria "administrativa" hodierna manent urbs [[Durnovaria]] gubernii caput portusque [[Vimutium]]; oppida mediterranea [[Beaminster]], [[Bere Regis]], [[Blandford Forum]], [[Cerne Abbas]], [[Charminster]], [[Corfe Castle]], [[Cranborne]], [[Gillingham (Dorcestria)|Gillingham]], [[Maiden Newton]], [[Milborne]], [[Milton Abbas]], [[Puddletown]], [[Sceftonia]], [[Sherborne]], [[Stalbridge]], [[Sturminster Newton]], [[Tolpuddle]], [[Verwood]], [[Wareham (Dorcestria)|Wareham]], [[Whitchurch Canonicorum]], [[Wimborne Minster]], [[Winterborne Whitechurch]], [[Wool]], [[Yetminster]]; oppida iuxta oram maritimam iacentia [[Bridport]], [[Charmouth]], Christchurch, [[Fortuneswell]], [[West Lulworth]], insulae Portuniae, Highcliffe, [[Lyme Regis]] et [[Swanage]].
 
== Vide etiam ==
64 003

recensiones