Quantum redactiones paginae "Nicolaus Cazantzaces" differant

Content deleted Content added
ecce stella
No edit summary
Linea 36:
Persona [[Iesus]] semper cogitationibus adest, ab iuventute usque ad summos annos. Sed figura in ''Temptatio Ultima Christi'' repraesentata est Christus eisdem ipsis quaestionibus metaphysicis et existentialibus torsus, responsa interrogatis conturbantibus petens, et saepe haesitans inter officium suum, et requisita desideriaque humana ut vita, amore, familia delectetur. Persona tragica quae tandem spes humanas causae maiori condonat, Cazantzacae Iesus non est deus inerrans neque impassivus, sed homo emotionibus et passionibus plenus cui datum est munus, cuius significationem intellegere luctatur, quod saepe eum cogat conscientiam et emotiones suas, et in fine diem suum obire. Dubiis, pavoribus, etiam culpae conscientia obnoxius est. In fine est Filius Hominis, homo qui in se luctans homines omnes repraesentat.
 
Multi legati [[Ecclesia Orthodoxa|Ecclesiae Orthodoxae]] moribus maiorum proni eius opera damnaverunt. Ecclesia Graeciae eum excommunicavit. Recripsit ecclesiae orthodoxae "MaledicitisMaledictionem tulistis mihi, sancti patres, vobisego autem benedicovobis preces fero. OroPrecor vos ut tam pura sit anima vestra quam est iustitia mea utque tam probi et pii sitis quam ego "(Graece "Μου δώσατε μια κατάρα, Άγιοι πατέρες, σας δίνω κι εγώ μια ευχή: Σας εύχομαι να ‘ναι η συνείδηση σας τόσο καθαρή, όσο είναι η δική μου και να ‘στε τόσο ηθικοί και θρήσκοι όσο είμαι εγώ") ''Temptatio Ultima'' in indice librorum prohibitorum Romanae catholicae Ecclesiae numerata est. Nicos Cazantzaces Vaticano telegrammate respondit cum sententia [[Tertullianus|Tertulliani]]: "Ad tuum, Domine, tribunal appello". Quae sententia est [[Sanctus Paulus|Pauli]] ex [[Actus Apostolorum|Actibus apostolorum]] "Ad tribunal Caesaris sto". Pellicula de illo libro vetita est a quibusdam theatris Graecis.
 
[[Categoria:Scriptores Neograeci|Cazantzaces]]