Quantum redactiones paginae "Montes Nebulosi" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
 
==Geographia==
Septentrionalissimus ex omnibus cacuminibus est Mons Gundabad, meridionalissimus Mons Methedras (''Extremus Vertex''); omnis chordae montium circiter 1  300 [[Chilometrum|chilometris]] in longum extenditur per regionem ''[[Eriador]]'' appellatam et per vallem Magni Fuminis ''[[Anduin]]''. Maximum subterraneumque Regnorum [[Nanus (Terra Media)|Nanorum]] in [[Terra Media]], cuius nomen est Khazad-dûm (Sindarine: ''Moria'', id est ''Hiatus Obscurus''), in dimidio Montium Nebulosorum est situm.
Praecipui montes sunt illi Caradhras (''Rubrum Cornu''), Celebdil (''Argentea Cuspis'') atque Fanuidhol (''Culmen Nubilosum'') appellati, qui etiam sunt partes Moriae.
Maximi passus sunt ''Altus Transitus'' et ''Passus Rubricornus''; sunt autem flumina defluentia ex Montibus Nebulosis: