Quantum redactiones paginae "Hobbitus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 13:
==Divisio Hobbitorum==
In ''Prologo -- De Hobbitis'' Tolkien tribus in generibus dividuam esse gentem Hobbitorum statuit:
* '''Villopedes''' (''Harfoots''): Genus maximum Hobbitorum, Villopedes curtissimi et gracillimi ex omnibus erant; lanigeri praeterea erant etenim ''hairfoot'' fere 'pes villosus' significat. Manus pedesque parvos habebant sed non barbam neque calceos sumere solebant; malebant locos montanos et cavernas incolere. Erant bona commercia et amicitia inter Hobbitos [[Nanus (Terra Media)|Nanosque]].
* '''Stori''' (''Stoors''): Usus Tolkien est verbo ex Lingua Anglica Antiqua ''stor'' vel ''stoor'', id est 'pollens'; erant enim Stori firmi robustique et agros latos ripasque incolebant.
* '''Pallicutes''' (''Fallohides''): Genus nordicum sed minimum Hobbitorum, pallidi et proceri satis et maxime audaces erant; nomen eorum dividuum duobus in verbis ex Antiqua Lingua Anglica est: ''fallow'' atque ''hides'', id est 'pallida cutis'. Venari magis quam colere solebant, quia in silvis et nemoribus habitabant; canere ac opera scribere potebant. Nonnulla commercia erant cum [[Alfus|Alfis]].
 
==De Hobbitis==