Quantum redactiones paginae "Superbia et odium" differant

→‎Argumentum: expandere
(→‎Argumentum: emendare)
(→‎Argumentum: expandere)
 
Patruelis Benneti, Collina nomine, ad Merytonianum venit. Stultissimus et vanissimus vir, heres possessionis Benneti est. Dum apud Bennetum commoratus, Ioannam uxorem primum petit, sed, eius amorem Bingleii inveniens, Elisabethae cupiditatem concipit. Paulo post quaedam militia Merytonianum sibi domicilio delegat. Praesentia militum minores sorores Elisabethae, Lydiam et Katerinam, delectat. Unus militum, Viccam nomine, Elisabethae valde placet. Pater Viccamo erat vilicus fundi Darceii. Viccam dicit Darceium eum sua hereditate privare. His Viccamo dictis, Elisabetha Darceium valde contemnit.
 
Collina Elisabetham in matriomoniam petit, sed Elisabetha eum spernit. Collina tum uxorem Carlottam, amicam carissimam Elisabethae, petit. Carlotta se matrimonio coniungit cum Collino.
 
== Notae ==
65

recensiones