Aperire sectionem principem

Mutata

m
::''And art alive still while thy booke doth live''
::''And we have wits to read and praise to give:''
"Monumentum es sine sepulchro; vivis dum liber tuus vivit, dum ingenium ad legendumlecturam habemus et laudes ad donandasobsequendum." Laudes autem de [[ars|arte]] et eruditione poëtae paucas profert Jonson, qui eodem carmine eum ''[[small Latin and less Greek]]'' ("pauca Latine, pauciora Graece") intellexisse admittit. Idem in dialogo suo de poësi cum [[Gulielmus Drummond|Gulielmo Drummond]], anno [[1619]] habito, praetendit Shakesperium ''[[Shakespeare wanted art and sometimes sense|wanted art and sometimes sense]]'', scilicet "artem et interdum rationem carere", exemplo e fabula ''[[The Winter's Tale]]'' adducto. Scriptores saeculi septimi decimi aliqui, e.g. [[Thomas Rymer]], Shakesperium obiurgaverunt tanquam generum comoediae et tragoediae confunditorem praeceptorumque de unitatibus dramaticis classicorum ignarum (ob tales indices [[Ioannes Fletcher]] ipseque Jonson praelati sunt); sed [[Ioannes Dryden]] se Jonson admirare confessus est, Shakesperium amare. [[Saeculum 18|Saeculo duodevicensimo]] exeunte, poëta ab eruditis magis magisque laudatur, et imprimis a [[Samuel Johnson|Samuele Johnson]], qui opera Shakesperii supra omnia alia in ''[[Dictionary of the English Language (Johnson)|Dictionary of the English Language]]'' citavit editionemque Shakesperianam eruditam anno [[1765]] curavit. Eodem aevo [[Voltarius]] scriptor Francogallicus poëtam Anglicam laudavit.
 
Aevo [[Romanticismus|Romantico]] Shakesperius admirationem scriptorum tam Europaeorum quam Britannorum meruit, inter quos enumerandi sunt [[Samuel Taylor Coleridge]], [[Ioannes Wolfgang Goethe]], [[Stendhal]], [[Victor Hugo]]. Anno [[1840]] [[Thomas Carlyle]] de "Shakesperio rege" scripsit "qui everti non potest" (''King Shakespeare . . . indestructible'').<ref>[[Thomas Carlyle]], ''[[On Heroes (Carlyle)|On Heroes, Hero-worship, and the Heroic in History]]'' (1840)</ref> Saeculis igitur [[saeculum 19|undevicensimo]] et [[saeculum 20|vicensimo]], ludi Shakesperiani saepissime et locupletissime in scaenis Anglicis visi sunt et in aliis linguis multis conversi. [[Musicus|Musici]] ex fabulis poëtae excitati sunt. Notandi sunt [[Ambrosius Thomas]] [[Francia|Francicus]], qui [[opera]]m laudatissimam ''[[Hamlet (Thomas)|Hamlet]]'' creavit (e versione ludi ''[[Hamlet (Shakesperius)|Hamlet]]'' quam [[Alexander Dumas]] cum [[Paulus Meurice|Paulo Meurice]] conscripserat tractam), et praesertim [[Iosephus Verdi]] [[Italia|Italus]] qui duas operas e ludis Shakesperianis convertit, scilicet ''[[Otello]]'' et ''[[Falstaff]]'' (haec praecipue e ''[[The Merry Wives of Windsor]]'' trahitur). [[Demetrius Sostakovic]] ludum ''[[Macbeth]]'', mutatis et tempore et loco, in operam convertit titulo ''[[Леди Макбет Мценского уезда]]'' (scilicet 'Domina Macbeth pagi Mcensk'). Pictores [[Henricus Fuseli]], [[Iosue Reynolds]], [[Angelica Kauffmann]] et [[Iosephus Wright Derbiensis]] (cum aliis) pro [[Pinacotheca Shakesperiana Boydell|Pinacothecam Shakesperianam Boydell]] scenas dramaticas in tabulis pictis recreaverunt. Alii multi e fabulis poëtae tabulas creaverunt, inter quos [[Eduardus Manet]], [[Ricardus Dadd]], [[Carolus Theodorus de Piloty]]. Saeculo XX pelliculae permultae ludos Shakesperianos aut fidelius repraesentantur aut liberius recreantur. Iam anno 1908 pellicula ''[[The Taming of the Shrew (1908 pellicula)|The Taming of the Shrew]]'' docta est ([[The Taming of the Shrew (1967 pellicula)|rursus anno 1967]]). Pellicula ''[[The Tempest (pellicula 1979)|The Tempest]]'' anno [[1979]] a [[Derek Jarman|Theoderico Jarman]] docta est; ex eodem ludo liberissime interpretato ''[[Prospero's Books]]'' anno [[1991]] a [[Petrus Greenaway|Petro Greenaway]] tracta est.
257 778

recensiones