65
recensiones
m (→Argumentum: expandere) |
(→Argumentum: emendare) |
||
Cum nobilis et dives vir Bingleius Villam Infrapratensem conducit, quae Merytonianum attingit, Matrona Bennet gaudeat, Bingleium ducturum esse Ioannam uxorem sperans. Mox in Merytoniano convivia cum saltatione est, cui cum sororibus et amico Darceio Bingleius adit. Bingleius Ioannam extemplo admiratur, et per totam noctem saltant. Darceius, divitior Bingleio, primum oculuos omnium ad se trahit. Formosum et splendidum esse omnes sentiunt, sed eo cuiquam dicere recusante, eum contemnunt. Cum Bingleius Darceium ab Elisabetha poscere saltationem hortatur, Darceius negat insolenter. His exauditis, Elisabetha ridet (nam ridicula eam delectant) et suis amicis occurrit.
Aliquibus interiectis diebus, Carolina, soror Bingleii, Ioannam ad cenam invitat. Matrona Bennet laetitia exsultans suam filiam
Patruelis Benneti, Collina nomine, ad Merytonianum venit. Stultissimus et vanissimus vir, heres possessionis Benneti est. Dum apud Bennetum commoratus, Ioannam uxorem primum petit, sed, eius amorem Bingleii inveniens, Elisabethae cupiditatem concipit. Paulo post quaedam militia Merytonianum sibi domicilio delegat. Praesentia militum minores sorores Elisabethae, Lydiam et Katerinam, delectat. Unus militum, Viccam nomine, Elisabethae valde placet. Pater Viccamo erat vilicus fundi Darceii. Viccam dicit Darceium eum sua hereditate privare. His Viccamo dictis, Elisabetha Darceium valde contemnit.
|
recensiones