Quantum redactiones paginae "Superbia et odium" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
→‎Argumentum: emendare
Linea 4:
==Argumentum==
 
Familia Bennetis in Merytoniano habitat. Quattuor sorores Elisabethae sunt. Pater eius, Mr. Bennet, vir prudens et lepidus. Mater eius autem, Matrona Bennet, femina stultissima cui sola cura est suis filiis quaerere maritos. Elisabetha similor suo patri quam sua matri. Sororem Ioannam, placidam et dulcem feminam, valde amat.
 
Cum nobilis et dives vir Bingleius Villam Infrapratensem conducit, quae Merytonianum attingit, Matrona Bennet gaudeat, Bingleium ducturum esse Ioannam uxorem sperans. Mox in Merytoniano convivia cum saltatione est, cui cum sororibus et amico Darceio Bingleius adit. Bingleius Ioannam extemplo admiratur, et per totam noctem saltant. Darceius, divitior Bingleio, primum oculuos omnium ad se trahit. Formosum et splendidum esse omnes sentiunt, sed eo cuiquam dicere recusante, eum contemnunt. Cum Bingleius Darceium ab Elisabetha poscere saltationem hortatur, Darceius negat insolenter. His exauditis, Elisabetha ridet (nam ridicula eam delectant) et suis amicis occurrit.