Quantum redactiones paginae "Ioanna Agnes a Cruce" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Robot: es:Sor Juana Inés de la Cruz is a good article
No edit summary
Linea 3:
'''Soror Ioanna Agnes a Cruce''' ([[Lingua Hispanica|Hispanice]]: ''[[:es:Juana Inés de la Cruz|Sor Juana Inés de la Cruz]],'' seu ''Juana de Asbaje y Ramirez de Santillana'') erat monacha, poetria, et dramatum auctrix [[Mexico|Mexicana]], quae nata est anno 1648 in oppido Sancti Michaelis a Nepantla prope Amecamecam (in [[Civitas Mexici|Civitate Mexico]]) defunctaque est vitae anno 1695 [[Mexicopolis|Mexicopoli]], quae urbs erat tunc temporis caput Proregni [[Nova Hispania|Novae Hispaniae]]. Ioanna fuit postrema inter praestantissimos scriptores illius litterarum Hispanicarum aetatis quae Aurea dicitur, quam ob rem ''Phoenix Americarum'' necnon ''Decima [[Musae|Musa]]'' est iam ab aequalibus suis cognominata.''
 
Ante decimum aetatis annum linguam Mexicanam didicit ab indigenis qui prope oppidum eius habitabant. Fertur etiam eam linguam Latinam viginti tantummodo lectionibus didicisse. Quae cum esset puella admodum iuvenis, maximo studio insudavit permultis auctoribus Graecis et Latinis, necnon Patribus Ecclesiae. Postea, cum esset adulescens, in aula Prorregis Novae Hispaniae versari coepit, ut Proreginam Marchionam de Mancera comitaretur. Voluit tunc scholas in [[Universitas|Universitate]] studiorum frequentare, sed cum feminae prohiberentur quominus accederent, monacha fieri decrevit. Ingressa est primum in conventum [[Carmelitae|Carmelitarum]] ubi conata est vota profiteri, sed cum regula illius ordinis admodum esset severa, valetudine flaccescit; migravit dein ad Ordinem Sancti Hieronymi, cuius disciplina laxior videbatur, ubi reliquam vitam tranquille et beate peregit, poemata sacra pangens atque profana, carmina Nativitatis, dramata sacramentalia et duas comoedias, quamquam confessor eius, [[Iesuitae|Iesuita]] Antonius Nuñez de Miranda, voluit eam prohibere ne scriberet neque cum hominibus saeculi comercium haberet, quam ob rem Soror Ioanna, sub auspicio Proreginae Marchionae de Laguna, eum postea confessorem repudiavirepudiavit.
 
{{DEFAULTSORT:Ioanna Agnes a Cruce}}