Quantum redactiones paginae "Ecclesia Sanctae Mariae (Monemuta)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 5:
Quae donatio paulo postea in textu [[Liber de Wintonia|Libri de Wintonia]] brevissime confirmatur.<ref>''[[Liber de Wintonia]]'' f. 180v</ref> [[Rohesia de Clare]] virum [[Baderon Guillelmi filius|Baderon Guillelmi filium]] suasit ut dona nova dederit:
:Badero de Monmuta et uxor sua Rohes, omnibus amicis, vicinis atque hominibus suis, clericis, laicis, tam posteris quam praesentibus salutem. Vestrae notum facio diligentiae me cum uxore mea ipsa etiam id ipsum impetrante, ecclesiae Sanctae Mariae de [[Monemuta]] et [[Coenobium Monemutense|inhabitantibus monachis]], videlicet Gofredo priori, Heliae, Reinaldo et eorum successoribus in perpetuum, concessisse in elemosinam decimam quam Praetor redditurus est de villa de Monmuta. Huius rei concessio facta est circa festivitatem Omnium Sanctorum in die qua michi desponsata fuit uxor mea Rohes apud Striguiliam. Donatio vero facta est in sequenti festivitate Sancti Martini apud Monemutam, super altare Sanctae Mariae, per unum cultellum. Per tres terminos reddantur hii denarii; ad festivitatem Sancti Andreae tertia pars, in ramis palmarum tertia pars, in octabis Pentecostes tertia pars. Cuius rei sunt testes [[Gualterus Gilberti filius de Clare|Galterus]] frater [[Gilbertus Gilberti filius de Clare|Gilleberti Consulis]], qui ipsa die loco Consulis uxorem meam michi dedit, et Gofredus Monemutensis prior, Odo Striguilensis prior, Comitissa [[Isabella de Bellomonte (Gilberti de Clare uxor)|Ysabel]], Robertus filius Baderonis, Iohannes filius Roberti, Thomas filius Pagani ... et plures alii.<ref>{{Monasticon}} [http://monasticmatrix.usc.edu/MatrixBooks/Dugdale/Volume4/Dugdale-Monasticon%20(Vol.%204%20Part119%20Monmouth).pdf vol. 4 pp. 596-597]</ref>
Ecclesia annodie [[18 Martii]] 1101 seu [[1102]] consecrata est, officiante [[Herveus Brito (Eliensis episcopus)|Herveo Britone]] episcopo [[Bangoria|Bangoriensi]], adstante [[Bernardus (Meneviensis episcopus)|Bernardo]] qui eo tempore regis [[Henricus I (rex Angliae)|Henrici]] capellanus meruit, mox reginae [[Matilda Scotiae|Matildae]] cancellarius, denuo episcopus [[Menevia|Menevensis]].<ref>J. Horace Round, ed., ''Calendar of Documents Preserved in France: 918-1206: Anjou: part 2'' (1899) [http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=84264 no. 1138]; cf. William Farrer, ''An outline itinerary of King Henry the First'' (Oxoniae, 1920) p. 13 [http://archive.org/details/outlineitinerary00farruoft Textus apud archive.org]</ref>
 
{{Opus Monemutense}}