Quantum redactiones paginae "Gilbertus Baderonis filius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
'''Gilbertus Baderonis filius de Monemuta''' (natus saeculo 12; mortuus anno circiter 1189), patre [[Baderon Guillelmi filius|Baderone]] inter annos 1170/1176 mortuo, dominus [[Monemuta]]e factus est ubi [[Castellum Monemutense|castellum]] fines [[Cambria]]e et [[Anglia]]e olim protexit. Gilbertus fuit etiam patronus poëtae Anglo- sive [[Litterae Cambro-Normannicae|Cambro-Normannici]] [[Hugo de Rotelande|Hugonis de Rotelande]], qui eo fabulam titulo ''[[Protheselaus]]'' dicavit. Gilbertus testis fuit anno circiter 1170 iuxta sororem [[Rohesia de Monemuta|Rohesiam]], quae cum marito suo [[Hugo de Lacy|Hugone de Lacy]] dona [[Coenobium Monemutense|coenobio Monemutensi]] dedit.<ref>{{Dugdale Monasticon}} [http://monasticmatrix.usc.edu/MatrixBooks/Dugdale/Volume4/Dugdale-Monasticon%20(Vol.%204%20Part119%20Monmouth).pdf vol. 4 p. 597]</ref> Gilberto anno circiter 1189 mortuo filius eius [[Iohannes de Monemuta]] dominium castellumque tenuit.
 
{{Opus Monemutense}}