Quantum redactiones paginae "Coenobium Monemutense" differant

m
Summarium vacuum
No edit summary
mNo edit summary
:Baderon de Monemue omnibus hominibus suis, vicinis, et amicis Francis et Anglis atque Walensibus tam futuris quam praesentibus salutem. Notum sit vobis quia ego assensu filiorum meorum [[Gilbertus Baderonis filius|Gileberti]] et Iacobi pro exchangio de Hodenoc concessi et donavi [[Robertus (prior de Monemuta)|Roberto]] priori et monachis de Monemuta in elemosinam tres forgias, unamquamque pro xx. solidis in burgo meo de Monemuta supra ripam [[Vaga (flumen)|Waie]], liberas et absolutas et quietas, et omne ferrum quod in eis fabricabitur ab omni teloneo et forestagio et passagio et ab omni penitus genere consuetudinum, necnon concessi quatinus ad peisam meam sint quieti et liberi de teloneo, et qui vendunt et qui emunt ferrum trium praedicatarum forgiarum ... Praeterea praedicta conventio inter me et monachos sic discernatur quamdiu carbonarii trium praedictarum forgiarum operabuntur in meo bosco, quieti sint a forestagio ... <ref>{{Monasticon}} [http://monasticmatrix.usc.edu/MatrixBooks/Dugdale/Volume4/Dugdale-Monasticon%20(Vol.%204%20Part119%20Monmouth).pdf vol. 4 p. 596]</ref>
[[Rohesia de Clare]] virum [[Baderon Guillelmi filius|Baderon Guillelmi filium]] suasit ut dona nova dederit:
:Badero de Monmuta et uxor sua Rohes, omnibus amicis, vicinis atque hominibus suis, clericis, laicis, tam posteris quam praesentibus salutem. Vestrae notum facio diligentiae me cum uxore mea ipsa etiam id ipsum impetrante, ecclesiae Sanctae Mariae de [[Monemuta]] et [[Coenobium Monemutense|inhabitantibus monachis]], videlicet Gofredo priori, Heliae, Reinaldo et eorum successoribus in perpetuum, concessisse in elemosinam decimam quam Praetor redditurus est de villa de Monmuta. Huius rei concessio facta est circa festivitatem Omnium Sanctorum in die qua michi desponsata fuit uxor mea Rohes apud Striguiliam. Donatio vero facta est in sequenti festivitate Sancti Martini apud Monemutam, super altare Sanctae Mariae, per unum cultellum. Per tres terminos reddantur hii denarii; ad festivitatem Sancti Andreae tertia pars, in ramis palmarum tertia pars, in octabis Pentecostes tertia pars. Cuius rei sunt testes [[Gualterus Gilberti filius de Clare|Galterus]] frater [[Gilbertus Gilberti filius de Clare|Gilleberti Consulis]], qui ipsa die loco Consulis uxorem meam michi dedit, et Gofredus Monemutensis prior, Odo Striguilensis prior, Comitissa [[Isabella de Bellomonte (Gilberti de Clare uxor)|Ysabel]], Robertus filius Baderonis, Iohannes filius Roberti, Thomas filius Pagani ... et plures alii.<ref>{{Monasticon}} [http://monasticmatrix.usc.edu/MatrixBooks/Dugdale/Volume4/Dugdale-Monasticon%20(Vol.%204%20Part119%20Monmouth).pdf vol. 4 ppp. 596-597]</ref>
 
{{Opus Monemutense}}