Quantum redactiones paginae "Rogerus (comes Herefordiae)" differant

Summarium vacuum
'''Rogerus de Bretolio''' (floruit 1051/1087), filius natu alter [[Guillelmus Osberni filius|Guillelmi Osberni filii]] uxorisque suae [[Adeliza de Toenio|Adelizae de Toenio]], dono regis [[Gulielmus I (rex Angliae)|Guillelmi Conquisitoris]] terras in [[Anglia]] quas pater possederat anno [[1071]] recepit. '''Comes Herefordiae''' ille ut videtur primus nuncupatus est, patre terras late sparsas titulumque comitis sine qualificatione geographica tenente. Frater maior natu [[Gulielmus de Bretolio]] terras Normannicas nactus est.
 
Patris igitur successor Rogerus, dominus castellorum [[castellum ChepstowStrigulense|ChepstowStrigulensis]], [[castellum Wigmore|Wigmore]], [[castellum Clifford|Clifford]], [[Ewyas Harold]], [[castellum Monemutense|Monemutae]] aliorumque, bella gessit in finibus [[Cambria]]e. Anno autem [[1075]], dum [[Herefordia]]e matrimonium sororis [[Emma de Bretolio|Emmae]] celebrat, ab huius marito [[Radulphus de Gaël]] ad rebellandum contra regem suasus est. Bellum igitur in comitatu [[Herefordiensis comitatus|Herefordiensi]] paravit, sed ante [[Sabrina]]m transitam captus est. In tres epistulas [[Lanfrancus]] [[archiepiscopus Cantuariensis]] eum a rebellatione dissuadet et contritionem urget moxque regi veniam petit, sed frustra. Rogerus terras omnes perdidit et in carcere reclusus est.
 
Rex anno [[1087]] moriturus veniam captivis omnibus, qui pacem tenere promitterent, obtulit; Rogerus autem usque ad mortem incarceratus manebat. Filios duos genuit, nominibus Reynaldus et Rogerus, regis [[Henricus I (rex Angliae)|Henrici I]] sectatores.