Quantum redactiones paginae "Coenobium Monemutense" differant

m
Summarium vacuum
mNo edit summary
mNo edit summary
{{In progressu}}
In urbe [[Monemuta]] Wihenocus [['''Coenobium Monemutense]]''' fundavit iuxta novam [[Ecclesia Sanctae Mariae (Monemuta)|ecclesiam suam]] intra castelli moenia positam. Charta fundationis sic legitur:
:Wihenocus de Monemue omnibus hominibus et amicis et vicinis suis, universis sanctae matris ecclesiae filiis et fidelibus, tam futuris quam praesentibus salutem. Notum sit diligentiae vestrae quod ego Wihenocus divino animatus instinctu, concilio Dei et militum et hominum meorum, id ipsum a me expostulantium, ad honorem dei et sanctae Mariae et sancti Florentii pro salute animae meae et parentum meorum, struci in castro meo de Monemue ecclesiam, eamque in perpetuam elemosinam dedi monachis [[Abbatia Sancti Florentii (Salmurium)|sancti Florentii de Salmuro]], unde evocavi monachos ad praedictum ecclesiam meam inhabitandam; et ut ibi servituri regulariter viverentdedi eis diversas possessiones, tam in agris quam in ecclesiis et decimis: videlicet, [[ecclesia Sancti Cadoci (Monemuta)|ecclesiam sancti Cadoci]] iuxta castrum meum sitam in fundo et dominio meo ubi primum monachi praefati, antequam ecclesia Monemue perficeretur, aliquandiu inhabitaverant; ecclesiam sancti Wingaloei; ecclesiam de Bochevilla; ecclesiam de Langradoc, ecclesiam de Bichenoura Walensi, ecclesiam de Westhopa, ecclesiam de Eililde-hopa cum capella de Hunteleia, ecclesiam de Tibertona, ecclesiam de Strettona cum capella de Haspertona; et tres carrucatas terrae iuxta castrum Monemue, et unam carrucatam in Lancadoc, et unam carracutam terrae in Suentona, et duas partes omnium decimationum in maneriis meis, tam de dominio meo quam de dominio militum meorum, in suis maneriis vel terris, et decimas omnium molendinorum meorum, et decimam totius census mei. Has donationes sigillo meo et praesenti scripto confirmo eius possidendas in perpetuo. Horum testes sunt [[Baderon Caradoci filius|Baderon]] frater meus ... <ref>{{Monasticon}} [http://monasticmatrix.usc.edu/MatrixBooks/Dugdale/Volume4/Dugdale-Monasticon%20(Vol.%204%20Part119%20Monmouth).pdf vol. 4 p. 596]</ref>
Quae donatio paulo postea in textu [[Liber de Wintonia|Libri de Wintonia]] brevissime confirmatur.<ref>''[[Liber de Wintonia]]'' f. 180v</ref>