Quantum redactiones paginae "Phison" differant

Content deleted Content added
m r2.7.2) (automaton mutat: de:Garten Eden#Pischon
Jondel (disputatio | conlationes)
identificant =>agnoscunt
Linea 2:
'''Phison''' in [[mythologia Iudaica]] fuit unum e quattuor fluminibus a [[Paradisus in Eden|Paradiso in Eden]] ortis. Quae flumina liber [[Genesis]] sic describit: "Fluvius egrediebatur ex [[Eden]] ad [[inrigatio|inrigandum]] paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita. Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram [[Hevila]], ubi est [[aurum]]; et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur [[bdellium]] et lapis ''[[soham (lapis)|soham]]''. Et nomen fluvio secundo [[Gehon]]: ipse est qui circuit omnem terram [[Cus]]. Nomen vero fluminis tertii [[Tigris]]: ipse vadit ad orientem [[Assyria]]e. Fluvius autem quartus ipse est [[Euphrates]]."<ref>Genesis 2.10-14 (versio "Nova Vulgata" emendata); cf. [http://www.intratext.com/IXT/LAT0001/_P2.HTM versionem Vulgatam] et [http://www.vatican.va/archive/bible/nova_vulgata/documents/nova-vulgata_vt_genesis_lt.html#2 Novam Vulgatam.]</ref> Haec flumina rursus in libro [[Ecclesiasticus|Ecclesiastico]] memorantur: "Lex, quae implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum, quae adimplet quasi Euphrates sensum et quasi Iordanis in tempore messis, quae redundavit disciplina sicut Nilus et assistens quasi Ge[h]on in die vindemiae."<ref>[http://www.vatican.va/archive/bible/nova_vulgata/documents/nova-vulgata_vt_ecclesiasticus_lt.html#24 Ecclesiasticus 24.35-37] (versio Nova Vulgata).</ref>
 
Alii aliter identificantagnoscunt. [[Flavius Iosephus|Iosephus]] credidit Phison flumen [[Ganges|Gangem]] fuisse;<ref>Iosephus, ''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 1.1.3.</ref> ab [[Eusebius|Eusebio]], [[Augustinus|Augustino]], [[Hieronymus|Hieronymo]] secutus est. [[Saadia]], qui librum Genesin [[Arabice]] saeculo 10 vertit, Phison verbo ''al-Nil'' transtulit, scilicet "[[Nilus]]". Inter eruditos recentes [[Franciscus Delitzsch]] cum flumine [[Indus|Indo]] identificavit. Qui talia censent situm terrae [[Hevila]] (a scriptoribus Biblicis saepius in [[Arabia]] septentrionali descriptum) reiiciunt aut terram Hevila alteram quaerunt.
 
==Notae==