Quantum redactiones paginae "Rogerus (comes Herefordiae)" differant

m
Summarium vacuum
m
'''Rogerus de Bretolio''' (floruit 1051/1087), filius natu alter [[Guillelmus Osberni filius|Guillelmi Osberni filii]] uxorisque suae [[Adeliza de Toenio|Adelizae de Toenio]], dono regis [[Gulielmus I (rex Angliae)|Guillelmi Conquisitoris]] terras in [[Anglia]] quas pater possederat anno [[1071]] recepit. '''Comes Herefordiae''' ille ut videtur primus nuncupatus est, patre terras late sparsas titulumque comitis sine qualificatione geographica tenente. Frater maior natu [[Gulielmus de Bretolio]] terras Normannicas nactus est.
 
Patris igitur successor Rogerus, dominus castellorum [[castellum Chepstow|Chepstow]], [[castellum Wigmore|Wigmore]], [[castellum Clifford|Clifford]], [[Ewyas Harold]], [[castellum Monemutense|Monemutae]] aliorumque, bella gessit in finibus [[Cambria]]e. Anno autem [[1075]], dum [[Herefordia]]e matrimonium sororis [[Emma de Bretolio|Emmae]] celebrat, ab huius marito [[Radulphus de Gaël]] ad rebellandum contra regem suasus est. Bellum igitur in comitatu [[Herefordiensis comitatus|Herefordiensi]] paravit, sed ante [[Sabrina]]m transitam captus est. In tres epistulas
fuit dominus [[Monemuta]]e ubi [[Castellum Monemutense|castellum]] fines [[Cambria]]e et [[Anglia]]e olim protexit.
 
{{Opus Monemutense}}
* C. P. Lewis, "The Norman settlement of Herefordshire under William I" in ''Anglo-Norman Studies'' vol. 7 (1984) pp. 195–213
* C. P. Lewis, "The early earls of Norman England" in ''Anglo-Norman Studies'' vol. 13 (1990) pp. 207–23
* C. P. Lewis, "Breteuil, Roger de , earl of Hereford (fl. 1071–1087)" in ''[[Oxford Dictionary of National Biography]]'' (Oxford University Press, 2004) [http://www.oxforddnb.com.ezproxy.londonlibrary.co.uk/view/article/9661 situs venalis] (fons principalis commentationis nostrae)
* Lynn H. Nelson, ''The Normans in South Wales, 1070-1171'' (Austin Texiae, 1966) [http://vlib.iue.it/carrie/texts/carrie_books/nelson/2.html cap. 2]
* P. M. Remfry, ''Grosmont Castle and the families of Fitz Osbern, Ballon, Fitz Count, Burgh, Braose and Plantagenet of Grosmont'' (Worcester: SCS Publishing, 2003. ISBN 1-899376-56-9)
[[Categoria:Mortui saeculo 11]]
[[Categoria:Monemutenses]]
[[Categoria:Participes bellorum Normanno-Cambricorum]]
[[Categoria:Rebellatores]]
[[Categoria:Mortui captivi]]