Quantum redactiones paginae "Monemuta" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 4:
Nomina mediaevalia, scilicet Cambricum ''Abermynwy'' necnon [[Anglosaxonice|Anglosaxonicum]] ''Monemude'' (unde Latinum), eundem sensum habent q.e. "ostia fluminis Mynwy". Nomen Cambricum recentius in ''Trefynwy'', i.e. "urbs fluminis Mynwy" mutatum est.<ref>Hywel Wyn Owen, ''The Place-Names of Wales'' (University of Wales Press, 2000. ISBN 0-7083-1458-9) p.63</ref>
 
Ibi saeculo I medio Romani castellum aedificaverunt (nomine [[Blestium]]) vicumque adiacentem ubi opera ferrea perficiebant; [[Iter ab Isca Legionis Londinium|via Romana]] enim, quae ab [[Isca Legionis]] per [[Glevum]] usque ad [[LondoniumLondinium]] tendit, ibi flumen Mynwy transivit. Quae aedificia, Romanis saeculo IV exeunte recedentibus, in ruinas lapserunt. Eodem loco [[Normanni]], Angliae conquisitores, e novo [[castellum Monemutense|castellum]] erexerunt quod ab anno circiter 1075 eminebat;<ref>[[Keith Kissack]], ''The Formative Years: the rise of Monmouth under its Breton lords, 1075-1257'' (1969)</ref> anno 1087 in [[Liber Wintoniae|Libro Wintoniae]] enumeratur. [[Pons Mynwy (Monemuta)|Pons Mynwy]] mediaevalis quo flumen Mynwy transitur, porta lapidea munitus, singularis in suo genere ad tempus nostrum servatur.
 
Castellum postea ad familiam [[Lancastria (domus regnatrix)|Lancastrensem]] pertinebat; ibi natus est anno [[1387]] rex [[Henricus V (rex Angliae)|Henricus V]]. Comitatus [[Monemutensis comitatus|Monemutensis]] annis 1536/1542 constitutus est, capite urbe Monemuta.