Quantum redactiones paginae "Exemptio" differant
Content deleted Content added
→Exempla: pag. auxi |
|||
Linea 6:
[[Medium Aevum|Medio Aevo]] multae [[dioecesis|dioeceses]], [[ordo religiosus|ordines]], universitates studiorum et [[abbatia]]e exemptionem nactae sunt. Maximi momenti erat exemptio ordinibus [[monasterium|monasteriisque]], quae hoc statu quandam erga ordinarios regionales libertatem obtinerunt.
=== Exempla antiquiora ===
*Exemptio [[Dioecesis Patavina|dioecesis Patavinae]] ex [[provincia ecclesiastica]], ex tunc immediate [[papa]]e subiecta, est prima exemptio nota in ecclesia occidentali.
*Prima monasteria exempta sunt [[Bobium]] in Italia septentrionali, et [[monasterium beati Petri Luxovii|Luxovium]] in [[Francia]] sita. Utrumque hoc privilegio papali iam anno [[628]] dotatum est.
Linea 12:
*Abbatia [[Cluniacum|Cluniacensis]] iam in condendo anno [[910]] exempta est.
*Saeculis 12 et 13 exemptio etiam ordinibus religiosis ([[Ordo militaris|militaribus]] et [[Ordines Mendicantes|mendicantibus]]) concessa est.
=== Exemptio tempore recentiore ===
*A Medio Aevo exeunte et imprimis a [[Concilium Tridentinum|Concilio Tridentino]] exemptio, quod reformationibus contraria habebatur, paulatim repressa est.
*[[Concilium Vaticanum Secundum]] statuit: ''Pro regula habeatur ut omnes dioeceses aliaeque territoriales circumscriptiones quae iure dioecesibus aequiparantur alicui provinciae ecclesiasticae adscribantur. Proinde dioeceses quae nunc Apostolicae Sedi immediate sint subiectae quaeque nulli alii uniantur, aut in novam provinciam ecclesiasticam, si id fieri possit, sunt simul componendae aut illi provinciae aggregandae, quae vicinior seu opportunior sit, et iuri metropolitico Archiepiscopi sunt subiciendae ad normam iuris communis.''<ref>Decretum de pastorali episcoporum munere in ecclesia "Christus Dominus" (AAS 58, 673-696) 3,2,2; in interrete: [http://stjosef.at/concilium/Christus_dominus.htm]</ref>
*Nihilominus sunt adhuc quaedam dioeceses (ut puta [[Archidioecesis Lucensis]]) et [[Abbatia territorialis|abbatiae territoriales]] (ut puta [[Mons Casinus]] vel [[Abbatia Territorialis Sanctae Mariae Montis Oliveti Maioris|Mons Oliveti Maioris]]) Sanctae Sedi immediate subiectae.
== Bibliographia ==
|