Quantum redactiones paginae "Ecclesia Catholica Romana" differant

Content deleted Content added
Linea 49:
Cottidie quasi mille milium milium ''(quidnam hoc sibi vult?)'' christifidelium catholicorum quaerunt vivere vita Christiana in Ecclesia, et ecclesia vivit in actionibus eorum. Ordo autem hierarchicus hic est: [[papa]] vel [[pontifex maximus]], successor beati [[Petrus|Petri]] [[apostolus|apostoli]] munere vicarii Christi fungens caput gregis terreni christicolarum est, cui subditur ordo [[episcopus|episcoporum]], qui una cum pontifice Romano ubique terrarum dispersi ecclesiam regunt atque gubernant. Quibus item subditi sacerdotes fidelibus sacramenta administrant fideique fundamenta docent. Inter laicos eminent viri feminaeque [[Religiosus|religiosi]] sive in monasteriis sive ''externi'' (id est saeculares), qui paupertatem, castitatem, oboedientiam vovent vitaeque secundum doctrinam evangelii incumbunt.
 
Christum vivendo quaerunt, voluntatem eius sequi conantur et nituntur, [[Dies Domini||diebus dominicis]] [[missa|sacra mysteria]] participant (quod et per hebdomadarum cursum facere possunt, cum cottidie sacrum mysterium celebretur). Reliqua sacramenta participant quoad necessitatem. Deo autem vivo et vero multimodis orationes offerunt preces fundentes ex imo corde. Laus autem Deo ipso tribuitur et in horis diurnis, quae hodie in voluminibus [[liturgia horarum|liturgiae horarum]] continentur, quondemquondam illo in libro qui [[breviarium]] dictum est.
 
== Loca sancta ==