Quantum redactiones paginae "Ecclesia Catholica Romana" differant

Content deleted Content added
Linea 47:
 
==Vita==
Cottidie quasi mille milium milium ''(quidnam hoc sibi vult?)'' christifidelium catholicorum quaerunt vivere vita Christiana in Ecclesia, et ecclesia vivit in actionibus eorum. Ordo autem hierarchicus hic est: [[papa]] vel [[pontifex maximus]], successor beati [[Petrus|Petri]] [[apostolus|apostoli]] munere vicarii Christi fungens caput gregis terreni christicolarum est, cui subditur ordo [[episcopus|episcoporum]], qui una cum pontifice Romano ubique terrarum dispersi ecclesiam regunt atque gubernant. Quibus item subditi sacerdotes fidelibus sacramenta administrant fideique fundamenta docent. Inter laicos eminent viri feminaeque [[Religiosus|religiosi]] sive in monasteriis sive ''externi'' (id est saeculares), qui paupertatem, castitatem, oboedientiam vovent vitaeque secundum doctrinam evangelii incumbunt.
Quotidie quasi mile milium milium Catholici quaerunt vivere vita Christiana in Ecclesia, et ecclesia vivit in actionibus eorum. Formam habet ordinatam, [[papa]], successor [[Petrus|Petri]] munus exercens vicarii Christi et capitis terrestris ecclesiae. Sub et cum eo, [[episcopus|episcopi]] ecclesiam gubernant in variis orbis regionibus. [[Sacerdos|Sacerdotes]] fidelibus assistant in ministerium sacramentorum, docendi et dirigendi. [[Religiosus|Religiosi]] quaerunt stricte evangelicis consiliis sequi in vita paupertatis, castitatis et obedientiae, sive in monasterio sive in mundo. Opus est semper Christum quaerere, et eius voluntatem facere. Varia adiuvant practica in hoc faciendo. Christiani debent [[Dies Domini|diebus domenicis]] [[missa|sacris mysteriis]] adstare, sed saepe et per hebdomadam adstant, cum missa generaliter quotidie offertur. Altera sacramenta accipiunt iuxta condicionem et necessitates eorum. Deo orant multimodis.
 
Christum vivendo quaerunt, voluntatem eius sequi conantur et nituntur, [[Dies Domini||diebus dominicis]] [[missa|sacra mysteria]] participant (quod et per hebdomadarum cursum facere possunt, cum cottidie sacrum mysterium celebretur). Reliqua sacramenta participant quoad necessitatem. Deo autem vivo et vero multimodis orationes offerunt preces fundentes ex imo corde. Laus autem Deo ipso tribuitur et in horis diurnis, quae hodie in voluminibus [[liturgia horarum|liturgiae horarum]] continentur, quondem illo in libro qui [[breviarium]] dictum est.
 
== Loca sancta ==