Quantum redactiones paginae "Mons Casinus" differant

63 octeti additi ,  10 years ago
+interrete
(variae mutationes)
(+interrete)
 
 
'''Mons Casinus'''<ref>Gregorius Magnus, Dialogi 2,8,10 (in interrete: [http://iteadjmj.com/PATROP/BenedictusAbb2.pdf]; {{Graesse}}; [http://www.zeno.org/Georges-1913/A/Casinum?hl=casinum Georges] et al.</ref> vel '''Mons Cassinus'''<ref>{{Graesse}} et al.</ref> est [[coenobium]] ([[monasterium]]) praeclarum Italiae meridionalis.
 
Coenobium in colle rupestri (altitudinis 516 m.) prope [[Casinum]] oppidum in [[Latium|Latio]] meridiano situm a [[Benedictus de Nursia|Benedicto de Nursia]] sub annum 529 conditum est. Compluries deletum toties reviruit (unde illud “succisa virescit” in insigni monasterii) et per multa saecula litteris artibusque clarebat. Gravitate princeps habetur omnium coenobiorum, quae regulam eiusdem Benedicti sequuntur, et [[archiabbatia]] sive [[archicoenobium]] nominatur sive ob [[reliquiae|reliquias]] illius, quae secundum traditionem antiquam in crypta ecclesiae abbatialis venerantur, sive ob ipsam regulam, quae quamvis pro solis monachis Montis Casini scripta tamen virtutibus eminens priores regulas paulatim multis monasteriis submovebat, ut tandem sub [[Carolus Magnus|Carolo Magno]] lex vitae monasticae facta sit et magni momenti esset ad formandum cultum humanum civilemque Medii Aevi nec non Europae occidentalis.
14 876

recensiones