Quantum redactiones paginae "Bernardus Lonergan" differant

Summarium vacuum
{{Pagina non annexa}}
'''Bernardus Iosephus Franciscus Lonergan''' (natus [[Buckinghamia (Quebecum)|Buckinghamiae]], in oppido [[Quebecum|Quebeci]], die [[17 Decembris]] [[1904]]; mortuus in ''Pickering'', urbe [[Ontario]]nis, die [[26 Novembris]] [[1984]]) fuit [[presbyter]] [[Societas Iesu|Societatis Iesu]] sodalis, [[Philosophia|philosophus]] [[Theologia|theologusque]] [[Canada|Canadiensis]]. Bernardus Lonergan etiam quaestiones [[Paedagogia|paedagogicas]] et [[Oeconomia|oeconomicas]] tractavit necnon res [[mathematica]]s ad philosophiam attinentes. Idem Lonergan unus ex maximis philosophis [[Ecclesia Catholica Romana|catholicis]] [[Saeculum 20|saeculi XX]] habetur. Motum quendam philosophico-theologico-culturalem Bernardi Lonergan doctrinae excitaverunt, qui proprie Lonerganianus nuncupatur. Motus Lonerganiani vero fautores cultum ac vitam socialem et ecclesiae et mundi funditus a Lonerganianis doctrinis renovari posse opinantur.
1 728

recensiones