Quantum redactiones paginae "Quadrigatus" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
Quadrigati cudi desierunt cum Romani circa annum 212/[[211 a.C.n.]] [[Denarius|denarium]] creaverunt, id est novum argenteum nummum proprie Romanum cuius valor non in [[drachma|drachmis]] Graecis sed in [[As|assibus]] numerabatur. Tertio saeculo exeunte quadrigati conflati sunt ut ex eis denarii fierent. [[Titus Livius]] libro XXIIo<ref>Capitulis 52, 54 et 58.</ref> ''Historiae'' suae pecuniam in quadrigatis numerat, id est anno [[216 a.C.n.]] post cladem [[Cannensis pugna|Cannensem]]. Fortasse, per veteres scriptores annalium quibus in scribenda historia usus est, has numerationes e scriptis coaevis cum secundo bello Punico duxit. Ita [[Hannibal]] exempli gratia pretium captivorum Romanorum redimendorum statuit : D quadrigatos nummos equiti, CCC pediti, C servo. Postea Titus Livius de quadrigatis non iam mentionem facit.
 
[[Plinius maior|Plinius]] autem videtur credidisse et quadrigatos et [[bigatus|bigatos]] similiter [[Denarius|denarios]] fuisse : re vera etenim plures denarii quadrigis signati sunt, sed moderni appellationem quadrigatorum didrachmis tertii saeculi a.C.n. servant.
 
== Notae ==